previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru,
misit in ignotam qui rude semen humum;
nunc ego Medeae vellem frenare dracones,
quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua,
5nunc ego iactandas optarem sumere pennas,
sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas :
ut tenera nostris cedente volatibus aura
aspicerem patriae dulce repente solum,
desertaeque domus vultus, memoresque sodales,
10caraque praecipue coniugis ora meae.
stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas,
quae non ulla tibi 1 fertque feretque dies?
si semel optandum est, Augusti numen adora,
et, quem sensisti, rite precare deum.
15ille tibi pennasque potest currusque volucres
tradere: det reditum, protinus ales eris. [p. 132]
si precer hocneque enim possum maiora rogare
ne mea sint, timeo, vota modesta parum,
forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram,
20tum quoque sollicita mente rogandus erit.
quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,
ex his me iubeat quolibet ire locis,
nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
ei mihi, perpetuus corpora languor habet!
25seu vitiant artus aegrae contagia mentis,
sive mei causa est in regione mali,
ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque
ossa tegit macies nec iuvat ora cibus;
quique per autumnum percussis frigore primo
30est color in follis, quae nova laesit hiems,
is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis,
et numquam queruli causa doloris abest.
nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est
utraque pars aeque binaque damna fero.
35haeret et ante oculos veluti spectabile corpus
astat fortunae forma legenda meae:
cumque locum moresque hominum cultusque sonumque
cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit,
tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,
40quod non offensas vindicet ense suas.
at, quoniam semel est odio civiliter usus,
mutato levior sit fuga nostra loco.

1 tulit

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: