previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam
non aegre posses dissimulare, fuit,
nec 1 me complexus vinclis propioribus esses
nave mea vento, forsan, eunte suo.
5ut cecidi cunctique metu fugere ruinam,
versaque amicitiae terga dedere meae,
ausus es igne Iovis percussum tangere corpus
et deploratae limen adire domus:
idque recens praestas nec longo cognitus usu,
10quod veterum misero vix duo tresve mihi.
vidi ego confusos vultus visosque notavi,
osque madens fletu pallidiusque meo,
et lacrimas cernens in singula verba cadentes
ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;
15brachiaque accepi presso 2 pendentia collo,
et singultatis oscula mixta sonis.
sum quoque, care, tuis defensus viribus absens
scis carum veri nominis esse loco[p. 122]
multaque praeterea manifesti 3 signa favoris
20pectoribus teneo non abitura meis.
di tibi posse tuos tribuant defendere semper,
quos in materia prosperiore iuves,
si tamen interea, quid in his ego perditus oris
quod te credibile est quaerere quaeris, agam,
25spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,
tristia leniri numina posse dei.
seu temere expecto, sive id contingere fas est,
tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,
quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,
30ut doceas votum posse valere meum.
quo quisque est maior, magis est placabilis irae,
et faciles motus mens generosa capit,
corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,
pugna suum finem, cum iacet hostis, habet:
35at lupus et turpes instant morientibus ursi
et quaecumque minor nobilitate fera.
maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?
Dardanii lacrimas non tulit ille senis,
quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus
40Dareique docent funeris exequiae.
neve hominum referam flexas ad mitius iras,
Iunonis gener est qui prius hostis erat.
denique non possum nullam sperare salutem,
cum poenae non sit causa cruenta meae.
45non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum
Caesareum caput est, quod caput orbis erat;
non aliquid dixive, elatave 4 lingua loquendo est,
lapsaque sunt nimio verba profana mero: [p. 124]
inscia quod crimen viderunt lumina, plector,
50peccatumque oculos est habuisse meum.
non equidem totam possum defendere culpam,
sed partem nostri criminis error habet,
spes igitur superest facturum ut molliat ipse
mutati poenam condicione loci.
55hos 5 utinam nitidi Solis praenuntius ortus
afferat admisso Lucifer albus equo!

1 ni: nec ς

2 maesto

3 manifesta

4 dixi velataque (vel violataque vel violentaque) corr.

5 hoc corr. Riese

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: