previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



O mihi care quidem semper, sed tempore duro
cognite, res postquam procubuere meae,
usibus edocto si quicquam credis amico,
vive tibi et longe nomina magna fuge.
5vive tibi, quantumque potes praelustria vita .
saevum praelustri fulmen ab arce venit,
nam quamquam soli possunt prodesse potentes,
non prosint 1 potius, siquis 2 obesse potest.
effugit hibernas demissa antemna procellas,
10lataque plus parvis vela timoris habent. [p. 116]
aspicis ut summa cortex levis innatet unda,
cum grave nexa simul retia mergat onus.
haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem,
in qua debebam forsitan urbe forem.
15 dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat,
haec mea per placidas cumba cucurrit aquas,
qui cadit in planovix hoc tamen evenit ipsum
sic cadit, ut tacta surgere possit humo;
at miser Elpenor tecto delapsus ab alto
20occurrit regi debilis umbra suo.
quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
Icarus inmensas nomine signet aquas?
nempe quod hic alte, demissius ille volabat;
nam pennas ambo non habuere suas.
25crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra
fortunam debet quisque manere suam.
non foret Eumedes orbus, si filius eius
stultus Achilleos non adamasset equos;
nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
30cepisset genitor si Phaëthonta Merops.
tu quoque formida nimium sublimia semper,
propositique, precor, contrahe vela tui.
nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
dignus es et fato candidiore frui.
35quae pro te ut voveam, miti pietate mereris
haesuraque fide tempus in omne mihi.
vidi ego te tali vultu mea fata gementem,
qualem credibile est ore fuisse meo.
nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,
40tempore quas uno fidaque verba bibi.
nunc quoque summotum studio defendis amicum,
et mala vix ulla parte levanda levas. [p. 118]
vive sine invidia, mollesque inglorius annos
exige, amicitias et tibi iunge pares,
45Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,
nomen ama : Scythicus cetera Pontus habet.

1 prosit vel prodest: prosint scripsi, cf. prosunt ς

2 siquis plurimum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (39 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: