previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Missus in hanc venio timide liber exulis urbem:
da placidam fesso, lector amice, manum;
neve reformida, ne sim tibi forte pudori:
nullus in hac charta versus amare docet.
5haec domini fortuna mei est, ut debeat illam
infelix nullis dissimulare iocis,
id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo,
heu nimium sero damnat et odit opus!
inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis,
10carmine temporibus conveniente suis.
clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
vel pedis hoc ratio, vel via longa facit;
quod neque sum cedro flavus 1 nec pumice levis,
erubui domino cultior esse meo;
15littera suffusas quod habet .maculosa lituras,
laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
siqua videbuntur casu non dicta Latine,
in qua scribebat, barbara terra fuit.
dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,
20quasque petam sedes hospes in urbe liber.’ [p. 102]
haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,
qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,
molliter in patria vivere posse tua.
25duc age! namque sequar, quamvis terraque marique
longinquo referam lassus ab orbe pedem.’
paruit, et ducenshaec sunt fora Caesaris,’ inquit,
haec est a sacris quae via nomen habet,
hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem,
30haec fuit antiqui regia parva Numae.’
inde petens dextramportaest aitista Palati,
hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’
singula dum miror, video fulgentibus armis
conspicuos postes tectaque digna deo.
35et Iovis haecdixidomus est?’ quod ut esse putarem,
augurium monti querna corona dabat,
cuius ut accepi dominum, ‘non fallimur,’ inquam,
et magni verum est hanc Iovis esse domum,
cur tamen opposita 2 velatur ianua lauro,
40cingit et augustas arbor opaca comas?
num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,
an quia Leucadio semper amata deo est?
ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?
quam tribuit terris, pacis an ista nota est? [p. 104]
45utque viret semper laurus nec fronde caduca
Carpitur, aeternum sic habet illa decus?
causa superpositae scripto est testata coronae:
servatos cives indicat huius ope.
adice servatis unum, pater optime, civem,
50qui procul extremo pulsus in orbe latet,
in quo poenarum, quas se meruisse fatetur,
non facinus causam, sed suus error habet.
me miserum! vereorque locum vereorque potentem,
et quatitur trepido littera nostra metu.
55aspicis exsangui chartam pallere colore?
aspicis alternos intremuisse pedes?
quandocumque, precor, nostro placere parenti
isdem et 3 sub dominis aspiciare domus!
inde tenore pari gradibus sublimia celsis
60ducor ad intonsi candida templa dei,
signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,
Belides et stricto barbarus ense pater,
quaeque viri docto veteres cepere novique
pectore, lecturis inspicienda patente
65quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,
quos suus optaret non genuisse pater.
quaerentem frustra custos e sedibus illis
praepositus sancto iussit abire loco.
altera templa peto, vicino iuncta theatro:
70haec quoque erant pedibus non adeunda meis. [p. 106]
nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,
atria Libertas tangere passa sua est.
in genus auctoris miseri fortuna redundat,
et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
75forsitan et nobis olim minus asper et illi
evictus longo tempore Caesar erit.
di, precor, atque adeoneque enim mihi turba roganda est
Caesar, ades voto, maxime dive, meo!
interea, quoniam statio mihi publica clausa est,
80privato liceat delituisse loco.
vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae
sumite plebeiae carmina nostra manus.

1 fulvus

2 apposita

3 et om. codd. add. Itali

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (38 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: