previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Detur inoffenso vitae tibi tangere metam,
qui legis hoc nobis non inimicus opus. [p. 44]
atque utinam pro te possent mea vota valere,
quae pro me duros non tetigere deos!
5donec eris sospes, 1 multos numerabis amicos :
tempora si fuerint nubila, solus eris.
aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae,
accipiat nullas sordida turris aves.
horrea formicae tendunt ad inania numquam:
10nullus ad amissas ibit amicus opes.
utque comes radios per solis euntibus umbra est,
cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,
mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:
quae simul inducta nocte teguntur, abit.
15haec precor ut semper possint tibi falsa videri;
sunt tamen eventu vera fatenda meo.
dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat
nota quidem, sed non ambitiosa domus,
at simul impulsa est, omnes timuere ruinam,
20cautaque communi terga dedere fugae.
saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum
ignibus adflari proxima quaeque solent,
sed tamen in duris remanentem rebus amicum
quamlibet 2 inviso Caesar in hoste probat,
25nec solet irascineque enim moderatior alter
cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
de comite Argolici 3 postquam cognovit Orestis,
narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
30laudari solita est Hectoris ore fides.
quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,
Tartareum dicunt indoluisse deum. [p. 46]
Euryali Nisique fide tibi, fume, relata
credibile est lacrimis inmaduisse genas
35est etiam miseris pietas, et in hoste probatur,
ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent!
is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,
debeat ut lacrimis nullus adesse modus,
at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu,
40pectora processu facta serena tuo.
hoc eventurum iam tum, carissime, vidi,
ferret adhuc istam 4 cum minus aura ratem,
sive aliquod morum seu vitae labe carentis
est pretium, nemo pluris emendus erat:
45sive per ingenuas aliquis caput extulit artes
quaelibet eloquio fit bona causa tuo.
his ego commotus dixi tibi protinus ipsi
scaena manet dotes grandis, amice, tuas.
haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri,
50linguave servatae pennave dixit avis:
augurium ratio est et coniectura futuri:
hac divinavi notitiamque tuli.
quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique
gratulor, ingenium non latuisse tuum.
55at nostrum tenebris utinam latuisset in imis!
expediit studio lumen abesse meo.
utque tibi prosunt artes, facunde, severae,
dissimiles illis sic nocuere mihi.
vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illis
60auctoris mores abstinuisse sui .
scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos
ut non laudandos, sic tamen esse iocos. [p. 48]
ergo ut defendi nullo mea posse colore,
sic excusari crimina posse puto.
65
qua potes, excusa, nec amici desere causam: qua bene coepisti, sic bene semper eas.

1 felix

2 qualibet vel quolibet corr. ς

3 argolico corr. Heinsius

4 ista

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (24 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: