previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae,
nec tantum Coo 1 Bittis 2 amata suo est,
pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres,
digna minus misero, non meliore viro.
5te mea supposita veluti trabe fulta ruina est:
siquid adhuc ego sum, muneris omne
tui est. tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis,
naufragii tabulas qui petiere mei.
utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
10incustoditum captat ovile lupus,
aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod
sub nulla positum cernere possit humo,
sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis
in bona venturus, si paterere, fuit.
15hunc tua per fortis virtus summovit amicos,
nulla quibus reddi gratia digna potest,
ergo quam misero, tam vero teste probans,
hic aliquod pondus si modo testis habet. [p. 36]
nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,
20aut comes extincto Laodamia viro.
tu si Maeonium vatem sortita fuisses,
Penelopes esset fama secunda tuae:
sive tibi hoc debes, nullo 3 pia facta magistro,
cumque nova mores sunt tibi luce dati,
25femina seu princeps omnes tibi culta per annos
te docet exemplum coniugis esse bonae,
adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
grandia si parvis adsimulare licet,
ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
30nostraque sunt meritis ora minora tuis!—
siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris,
extinctum longis occidit omne malis!—
prima locum sanctas heroidas inter haberes,
prima bonis animi conspicerere tui.
35quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt,
carminibus vives tempus in omne meis.

1 Coo Clario

2 battis corr. Merkel

3 nulli

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: