previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,
Mars, ades et nitidas casside solve comas,
forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae:
a te, qui canitur, nomina mensis habet.
5 ipse vides manibus peragi fera bella Minervae:
num minus ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo ponendae tempora sume
cuspidis: invenies et quod inermis agas.
tunc quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos
10 cepit, ut huic urbi semina magna dares.
Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)
sacra lavaturas mane petebat aquas,
ventum erat ad molli declivem tramite ripam:
ponitur e summa fictilis urna coma.
15 fessa resedit humo ventosque accepit aperto
pectore, turbatas restituitque comas,
dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae
fecerunt somnos et leve murmur aquae,
blanda quies furtim victis obrepsit ocellis,
20 et cadit a mento languida facta manus.
Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita
et sua divina furta fefellit ope. [p. 122]
somnus abit, iacet ipsa gravis: iam scilicet intra
viscera Romanae conditor urbis erat.
25 languida consurgit nec scit, cur languida surgat,
et peragit talis arbore nixa sonos:
utile sit faustumque, precor, quod imagine somni
vidimus, an somno clarius illud erat?
ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis
30 decidit ante sacros lanea vitta focos,
inde duae pariter, visu mirabile, palmae
surgunt: ex illis altera maior erat,
et gravibus ramis totum protexerat orbem
contigeratque sua sidera summa coma.
35 ecce meus ferrum patruus molitur in illas:
terreor admonitu, corque timore micat.
Martia picus avis gemino pro stipite pugnant
et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.’
dixerat et plenam non firmis viribus urnam
40 sustulit; implerat, dum sua visa refert.
interea crescente Remo, crescente Quirino,
caelesti tumidus pondere venter erat.
quo minus emeritis exiret cursibus annus,
restabant nitido iam duo signa deo:
45 Silvia fit mater. Vestae simulacra feruntur
virgineas oculis opposuisse manus;
ara deae certe tremuit pariente ministra,
et subiit cineres territa flamma suos.
hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi
50 (nam raptas fratri victor habebat opes),
amne iubet mergi geminos, scelus unda refugit; [p. 124]
in sicca pueri destituuntur humo.
lacte quis infantes nescit crevisse ferino,
et picum expositis saepe tulisse cibos?
55 non ego te, tantae nutrix Larentia gentis,
nec taceam vestras, Faustule pauper, opes,
vester honos veniet, cum Larentalia dicam:
acceptus geniis illa December habet.
Martia ter senos proles adoleverat annos,
60 et suberat flavae iam nova barba comae:
omnibus agricolis armentorumque magistris
Iliadae fratres iura petita dabant,
saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti
et redigunt actos in sua rura boves.
65 ut genus audierunt, animos pater editus auget,
et pudet in paucis nomen habere casis,
Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,
regnaque longaevo restituuntur avo.
moenia conduntur, quae quamvis parva fuerunt,
70 non tamen expediit transsiluisse Remo.
iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus,
urbs erat, aeternae cum pater urbis ait:
arbiter armorum, de cuius sanguine natus
credor (et, ut credar, pignora multa dabo),
75 a te principium Romano dicimus anno:
primus de patrio nomine mensis erit.’
vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem.
dicitur haec pietas grata fuisse deo.
et tamen ante omnes Martem coluere priores: [p. 126]
80 hoc dederat studiis bellica turba suis.
Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,
Volcanum tellus Hypsipylea colit,
Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,
pinigerum Fauni Maenalis ora caput:
85 Mars Latio venerandus erat, quia praesidet
armis: arma ferae genti remque decusque dabant,
quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
mensis in his etiam nomine Martis erit.
tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,
90 sextus apud populos, Hernica terra, tuos.
inter Aricinos Albanaque tempora constat
factaque Telegoni moenia celsa manu.
quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,
a tribus hunc primum turba Curensis habet;
95 et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis
convenit: huic genti quartus utrique deus.
Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem,
sanguinis auctori tempora prima dedit,
nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
100 ille minor geminis mensibus annus erat.
nondum tradiderat victas victoribus artes
Graecia, facundum sed male forte genus,
qui bene pugnabat, Romanam noverat artem:
mittere qui poterat pila, disertus erat.
105 quis tunc aut Hyadas aut Pleiadas Atlanteas
senserat, aut geminos esse sub axe polos? [p. 128]
esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur
Sidoniis, Helicen Graia carina notet?
signaque quae longo frater percenseat anno,
110 ire per haec uno mense sororis equos?
libera currebant et inobservata per annum
sidera; constabat sed tamen esse deos.
non illi caelo labentia signa tenebant,
sed sua, quae magnum perdere crimen erat.
115 illa quidem foeno; sed erat reverentia foeno,
quantam nunc aquilas cernis habere tuas.
pertica suspensos portabat longa maniplos,
unde maniplaris nomina miles habet,
ergo animi indociles et adhuc ratione carentes
120 mensibus egerunt lustra minora decem.
annus erat, decimum cum luna receperat orbem:
hic numerus magno tunc in honore fuit;
seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,
seu quia bis quinto femina mense parit,
125 seu quod adusque decem numero crescente venitur,
principium spatiis sumitur inde novis,
inde patres centum denos secrevit in orbes
Romulus, hastatos instituitque decem;
et totidem princeps, totidem pilanus habebat
130 corpora, legitimo quique merebat equo.
quin etiam partes totidem Titiensibus ille,
quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit,
adsuetos igitur numeros servavit in anno.
hoc luget spatio femina maesta virum. [p. 130]
135 neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae
Martis, ad haec animum signa referre potes,
laurea, flaminibus quae toto perstitit anno,
tollitur, et frondes sunt in honore novae,
ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
140 ante tuas fit idem, curia prisca, fores.
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
cedit ab Iliacis laurea cana focis,
adde, quod arcana fieri novus ignis in aede
dicitur, et vires flamma refecta capit.
145 nec mihi parva fides, annos hinc isse priores,
Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
hinc etiam veteres miti memorantur honores
ad spatium belli, perfide Poene, tui.
denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde
150 incipit, a numero nomina quisquis habet,
primus oliviferis Romam deductus ab arvis
Pompilius menses sensit abesse duos,
sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
nos putat, Egeria sive monente sua.
155 sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec
Caesaris in multis haec quoque cura fuit.
non haec ille deus tantaeque propaginis auctor
credidit officiis esse minora suis,
promissumque sibi voluit praenoscere caelum [p. 132]
160 nec deus ignotas hospes inire domos,
ille moras solis, quibus in sua signa rediret,
traditur exactis disposuisse notis.
is decies senos tercentum et quinque diebus
iunxit et e pleno tempora quinta die.
165 hic anni modus est: in lustrum accedere debet,
quae consummatur partibus, una dies. 1
Si licet occultos monitus audire deorum
vatibus, ut certe fama licere putat,
cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,
170 dic mihi, matronae cur tua festa colant.’
sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors,
sed tamen in dextra missilis hasta fuit:
nunc primum studiis pacis, deus utilis armis,
advocor et gressus in nova castra fero,
175 nec piget incepti; iuvat hac quoque parte morari,
hoc solam ne se posse Minerva putet,
disce, Latinorum vates operose dierum,
quod petis, et memori pectore dicta nota.
parva fuit, si prima velis elementa referre,
180 Roma, sed in parva spes tamen huius erat.
moenia iam stabant, populis angusta futuris,
credita sed turbae tunc nimis ampla suae.
quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati,
aspice de canna straminibusque domum.
185 in stipula placidi capiebat munera somni,
et tamen ex illo venit in astra toro. [p. 134]
iamque loco maius nomen Romanus habebat,
nec coniunx illi nec socer ullus erat.
spernebant generos inopes vicinia dives,
190 et male credebar sanguinis auctor ego.
in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat
iugeraque inculti pauca tenere soli.
cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque,
atque aliquam, de qua procreet, anguis habet;
195 extremis dantur connubia gentibus: at quae
Romano vellet nubere, nulla fuit.
indoluipatriamque dedi tibi, Romule, mentem:
tolle preces,’ dixiquod petis arma dabunt.’
festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet
200 illo facta die, dum sua sacra canes.
intumuere Cures et quos dolor attigit idem:
tum primum generis intulit arma socer,
iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
tractaque erant longa bella propinqua mora:
205 conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem,
quas inter mea sic est nurus ausa loqui:
o pariter raptae (quoniam hoc commune tenemus)
non ultra lente possumus esse piae.
stant acies, sed utra di sint pro parte rogandi,
210 eligite: hinc coniunx, hinc pater arma tenet,
quaerendum est, viduae fieri malitis an orbae:
consilium vobis forte piumque dabo.’
consilium dederat: parent crinesque resolvunt [p. 136]
maestaque funerea corpora veste tegunt.
215 iam steterant acies ferro mortique paratae,
iam lituus pugnae signa daturus erat:
cum raptae veniunt inter patresque virosque,
inque sinu natos, pignora cara, tenent,
ut medium campi passis tetigere capillis,
220 in terram posito procubuere genu,
et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
tendebant ad avos bracchia parva suos:
qui poterat clamabat avum tum denique visum,
et qui vix poterat posse coactus erat.
225 tela viris animique cadunt, gladiisque remotis
dant soceri generis accipiuntque manus,
laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
fert avus: hic scuti dulcior usus erat.
inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas
230 Oebaliae matres non leve munus habent,
aut quia committi strictis mucronibus ausae
finierant lacrimis Martia bella suis;
vel quod erat de me feliciter Ilia mater,
rite colunt matres sacra diemque meum.
235 quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit,
et pereunt lapsae sole tepente nives,
arboribus redeunt detonsae frigore frondes,
uvidaque in tenero palmite gemma tumet,
quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras,
240 fertilis occultas invenit herba vias?
nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi,
nunc avis in ramo tecta laremque parat:
tempora iure colunt Latiae fecunda parentes, [p. 138]
quarum militiam votaque partus habet.
245 adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat,
qui nunc Esquilias nomina collis habet,
illic a nuribus Iunoni templa Latinis
hac sunt, si memini, publica facta die.
quid moror et variis onero tua pectora causis?
250 eminet ante oculos, quod petis, ecce tuos.
mater amat nuptas: matrum me turba frequentat:
haec nos praecipue tam pia causa decet.’
ferte deae flores: gaudet florentibus herbis
haec dea: de tenero cingite flore caput:
255 dicitetu nobis lucem, Lucina, dedisti:’
dicitetu voto parturientis ades.’
si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur,
ut solvat partus molliter illa suos.
Quis mihi nunc dicet, quare caelestia Martis
260 arma ferant Salii Mamuriumque canant?
nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;
nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.
vallis Aricinae silva praecinctus opaca
est lacus, antiqua religione sacer.
265 hic latet Hippolytus loris direptus equorum,
unde nemus nullis illud aditur equis.
licia dependent longas velantia saepes,
et posita est meritae multa tabella deae. [p. 140]
saepe potens voti, frontem redimita coronis,
270 femina lucentes portat ab urbe faces.
regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,
et perit exemplo postmodo quisque suo.
defluit incerto lapidosus murmure rivus:
saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.
275 Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis;
illa Numae coniunx consiliumque fuit.
principio nimium promptos ad bella Quirites
molliri placuit iure deumque metu;
inde datae leges, ne firmior omnia posset,
280 coeptaque sunt pure tradita sacra coli.
exuitur feritas, armisque potentius aequum est,
et cum cive pudet conseruisse manus;
atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara
vinaque dat tepidis farraque salsa focis.
285 ecce deum genitor rutilas per nubila flammas
spargit et effusis aethera siccat aquis;
non alias missi cecidere frequentius ignes:
rex pavet et volgi pectora terror habet,
cui deane nimium terrere! piabile fulmen
290 est,’ aitet saevi flectitur ira Iovis,
sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi
tradere, Romani numen utrumque soli.
nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis.’
atque ita qua possint edidit arte capi. [p. 142]
295 lucus Aventino suberat niger ilicis umbra,
quo posses viso dicerenumen inest.’
in medio gramen, muscoque adoperta virenti
manabat saxo vena perennis aquae:
inde fere soli Faunus Picusque bibebant.
300 huc venit et fonti rex Numa mactat ovem,
plenaque odorati disponit pocula Bacchi,
cumque suis antro conditus ipse latet,
ad solitos veniunt silvestria numina fontes
et relevant multo pectora sicca mero.
305 vina quies sequitur; gelido Numa prodit ab antro
vinclaque sopitas addit in arta manus,
somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant
rumpere: pugnantes fortius illa tenent.
tunc Numa: ‘di nemorum, factis ignoscite nostris,
310 si scelus ingenio scitis abesse meo;
quoque modo possit fulmen, monstrate, piari.’
sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:
magna petis nec quae monitu tibi discere nostro
fas sit: habent finis numina nostra suos.
315 di sumus agrestes et qui dominemur in altis
montibus: arbitrium est in sua tela Iovi.
hunc tu non poteris per te deducere caelo,
at poteris nostra forsitan usus ope.’
dixerat haec Faunus; par est sententia Pici:
320demetamennobis vincula,’ Picus ait:
Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte.
nubila promissi Styx mihi testis erit.’
emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,
quaque trahant superis sedibus arte Iovem, [p. 144]
325 scire nefas homini: nobis concessa canentur
quaeque pio dici vatis ab ore licet,
eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minores
nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant,
constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,
330 terraque subsedit pondere pressa Iovis,
corda micant regis, totoque e corpore sanguis
fugit, et hirsutae deriguere comae,
ut rediit animus, ‘da certa piaminadixit
fulminis, altorum rexque paterque deum,
335 si tua contigimus manibus donaria puris,
hoc quoque, quod petitur, si pia lingua rogat.’
adnuit oranti, sed verum ambage remota
abdidit et dubio terruit ore virum.
caede caputdixit: cui rexparebimus,’ inquit
340caedenda est hortis eruta caepa meis.’
addidit, hichominis:’ ‘sumesait illecapillos.’
postulat hic animam, cui Numapiscisait.
risit ethisinquitfacito mea tela procures,
o vir conloquio non abigende deum.
345 sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem
Cynthius, imperii pignora certa dabo.’
dixit et ingenti tonitru super aethera motum
fertur, adorantem destituitque Numam,
ille redit laetus memoratque Quiritibus acta:
350 tarda venit dictis difficilisque fides.
at certe credemur,’ aitsi verba sequetur
exitus: en audi crastina, quisquis ades.
protulerit terris cum totum Cynthius orbem,
Iuppiter imperii pignora certa dabit.’ [p. 146]
355 discedunt dubii, promissaque tarda videntur,
dependetque fides a veniente die.
mollis erat tellus rorata mane pruina:
ante sui populus limina regis adest,
prodit et in solio medius consedit acerno.
360 innumeri circa stantque silentque viri.
ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:
sollicitae mentes speque metuque pavent,
constitit atque caput niveo velatus amictu
iam bene dis notas sustulit ille manus,
365 atque itatempus adest promissi muneris,’ inquit
pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.’
dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem,
et gravis aetherio venit ab axe fragor.
ter tonuit sine nube deus, tria fulmina misit.
370 credite dicenti: mira, sed acta, loquor,
a media caelum regione dehiscere coepit;
summisere oculos cum duce turba suo.
ecce levi scutum versatum leniter aura
decidit, a populo clamor ad astra venit.
375 tollit humo munus caesa prius ille iuvenca,
quae dederat nulli colla premenda iugo,
idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est,
quemque notes oculis, angulus omnis abest,
tum, memor imperii sortem consistere in illo,
380 consilium multae calliditatis init.
plura iubet fieri simili caelata figura,
error ut ante oculos insidiantis eat. [p. 148]
Mamurius (morum fabraene exactior artis,
difficile est ulli dicere) clausit opus.
385 cui Numa munificusfacti pete praemia,’ dixit;
si mea nota fides, inrita nulla petes.’
iam dederat Saliis a saltu nomina dicta
armaque et ad certos verba canenda modos.
tum sic Mamurius: ‘merces mihi gloria detur,
390 nominaque extremo carmine nostra sonent.’
inde sacerdotes operi promissa vetusto
praemia persolvunt Mamuriumque vocant,
nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo,
differ; habent parvae commoda magna morae.
395 arma movent pugnas, pugna est aliena maritis;
condita cum fuerint, aptius omen erit.
his etiam coniunx apicati sancta Dialis
lucibus inpexas debet habere comas. 2
Tertia nox de mense suos ubi moverit ignes,
400 conditus e geminis Piscibus alter erit.
nam duo sunt: austris hic est, aquilonibus ille
proximus; a vento nomen uterque tenet. 3
Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx
coeperit et quintae tempora lucis aget. [p. 150]
405 sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes,
mergetur visus effugietque tuos.
at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam
unde trahat sidus, parva docere mora est.
Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum
410 fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis:
tradidit huic vitem pendentem e frondibus ulmi,
quae nunc de pueri nomine nomen habet,
dum legit in ramo pictas temerarius uvas,
decidit: amissum Liber in astra tulit. 4
415 Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum
Phoebus et alatis aethera carpit equis,
quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,
gratare, Iliacis turaque pone focis.
Caesaris innumeris (quem maluit ille mereri?)
420 accessit titulis pontificalis honor.
ignibus aeternis aeterni numina praesunt
Caesaris: imperii pignora iuncta vides,
di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,
qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit,
425 ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos
numina: cognatum, Vesta, tuere caput!
quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes:
vivite inextincti, flammaque duxque, precor. [p. 152] 5
Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis
430 templa putant lucos Vediovis ante duos.
Romulus ut saxo lucum circumdedit alto,
quilibet hucdixitconfuge, tutus eris.’
O quam de tenui Romanus origine crevit!
turba vetus quam non invidiosa fuit!
435 ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,
disce, quis iste deus, curque vocetur ita.
Iuppiter est iuvenis: iuvenalis aspice voltus;
aspice deinde manum, fulmina nulla tenet,
fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes
440 sumpta Iovi; primo tempore inermis erat.
ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa
arsit et in solida fixus Olympus humo.
stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur
Cretides; infanti lac dedit illa Iovi.
445 nunc vocor ad nomen, vegrandia farra colonae
quae male creverunt, vescaque parva vocant,
vis ea si verbi est, cur non ego Vediovis aedem
aedem non magni suspicer esse Iovis?
iamque, ubi caeruleum variabunt sidera caelum,
450 suspice: Gorgonei colla videbis equi.
creditur hic caesa gravidae cervice Medusae
sanguine respersis prosiluisse iubis. [p. 154]
huic supra nubes et subter sidera lapso
caelum pro terra, pro pede penna fuit,
455 iamque indignanti nova frena receperat ore,
cum levis Aonias ungula fodit aquas.
nunc fruitur caelo, quod pennis ante petebat,
et nitidus stellis quinque decemque micat.
Protinus aspicies venienti nocte Coronam
460 Gnosida: Theseo crimine facta dea est.
iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum,
quae dedit ingrato fila legenda viro;
sorte tori gaudensquid flebam rustica?’ dixit
utiliter nobis perfidus ille fuit.’
465 interea Liber depexos crinibus Indos
vicit et Eoo dives ab orbe redit;
inter captivas facie praestante puellas
grata nimis Baccho filia regis erat.
flebat amans coniunx spatiataque litore curvo
470 edidit incultis talia verba comis:
en iterum, fluctus, similis audite querellas!
en iterum lacrimas accipe, harena, meas!
dicebam, memini, ‘periure et perfide Theseu!’
ille abiit; eadem crimina Bacchus habet.
475 nunc quoquenulla viroclamabofemina credat!’
nomine mutato causa relata mea est.
o utinam mea sors, qua primum coeperat, isset,
iamque ego praesenti tempore nulla forem! [p. 156]
quid me desertis morituram, Liber, harenis
480 servabas? potui dedoluisse semel.
Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt,
frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas,
ausus es ante oculos adducta paelice nostros
tam bene compositum sollicitare torum?
485 heu ubi pacta fides? ubi, quae iurare solebas?
me miseram, quotiens haec ego verba loquar?
Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas:
iudicio peccas turpius ipse tuo.
ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar,
490 ne totiens falli digna fuisse puter!
praecipue cupiam celari Thesea, ne te
consortem culpae gaudeat esse suae.
ut puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex:
eveniat nostris hostibus ille color!
495 quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est.
quid facis? amplexus inquinat illa tuos.
Bacche, fidem praesta nec praefer amoribus ullam
coniugis, adsuevi semper amare virum,
ceperunt matrem formosi cornua tauri,
500 me tua: me laudant, ille pudendus amor.
ne noceat, quod amo; neque enim tibi, Bacche, nocebat,
quod flammas nobis fassus es ipse tuas.
nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne
dicens et patria raptus ab igne manu.
505 illa ego sum, cui tu solitus promittere caelum.
ei mihi, pro caelo qualia dona fero!’
dixerat: audibat iamdudum verba querentis
Liber, ut a tergo forte secutus erat. [p. 158]
occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat
510 etpariter caeli summa petamus!’ ait:
tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes,
nam tibi mutatae Libera nomen erit;
sintque tuae tecum faciam monumenta coronae,
Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.’
515 dicta facit gemmasque novem transformat in ignes:
aurea per stellas nunc micat illa novem. 6
Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes,
purpureum rapido qui vehit axe diem,
altera gramineo spectabis Equirria Campo,
520 quem Tiberis curvis in latus urget aquis.
qui tamen eiecta si forte tenebitur unda,
Caelius accipiet pulverulentus equos. 7
Idibus est Annae festum geniale Perennae
non procul a ripis, advena Thybri, tuis.
525 plebs venit ac virides passim disiecta per herbas
potat, et accumbit cum pare quisque sua.
sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt,
sunt quibus e ramis frondea facta casa est,
pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,
530 desuper extentas imposuere togas.
sole tamen vinoque calent annosque precantur,
quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt. [p. 160]
invenies illic, qui Nestoris ebibat annos,
quae sit per calices facta Sibylla suos.
535 illic et cantant, quicquid didicere theatris,
et iactant faciles ad sua verba manus
et ducunt posito duras cratere choreas,
cultaque diffusis saltat amica comis,
cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi,
540 et fortunatos obvia turba vocat.
occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
pompa: senem potum pota trahebat anus.
quae tamen haec dea sit, quoniam rumoribus errat,
fabula proposito nulla tegenda meo.
545 arserat Aeneae Dido miserabilis igne,
arserat exstructis in sua fata rogis;
compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:

praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.
550 ipsa sua Dido concidit usa manu.

protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,
et potitur capta Maurus Iarba domo,
seque memor spretum, ‘Thalamis tameninquitElissae
en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.’
555 diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim
amisso dubiae rege vagantur apes.
tertia nudandas acceperat area messes,
inque cavos ierant tertia musta lacus:
pellitur Anna domo lacrimansque sororia linquit [p. 162]
560 moenia: germanae iusta dat ante suae.
mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae,
vertice libatas accipiuntque comas;
terquevale!’ dixit, cineres ter ad ora relatos
pressit, et est illis visa subesse soror.
565 nancta ratem comitesque fugae pede labitur aequo
moenia respiciens, dulce sororis opus.
fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae
insula, quam Libyci verberat unda freti,
hanc petit hospitio regis confisa vetusto:
570 hospes opum dives rex ibi Battus erat.
qui postquam didicit casus utriusque sororis,
haecinquittellus quantulacumque tua est.’
et tamen hospitii servasset ad ultima munus,
sed timuit magnas Pygmalionis opes.
575 signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat
annus, et exilio terra paranda nova est.
frater adest belloque petit. rex arma perosus
nos sumus inbelles, tu fuge sospes!’ ait.
iussa fugit ventoque ratem committit et undis:
580 asperior quovis aequore frater erat.
est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes
parvus ager: Cameren incola turba vocat,
illuc cursus erat, nec longius afuit inde,
quam quantum novies mittere funda potest:
585vela cadunt primo et dubia librantur ab aura.
findite remigionavita dixitaquas!’ [p. 164]
dumque parant torto subducere carbasa lino,
percutitur rapido puppis adunca noto
inque patens aequor frustra pugnante magistro
590 fertur, et ex oculis visa refugit humus,
adsiliunt fluctus, imoque a gurgite pontus
vertitur, et canas alveus haurit aquas,
vincitur ars vento, nec iam moderator habenis
utitur; a votis is quoque poscit opem.
595 iactatur tumidas exul Phoenissa per undas
humidaque opposita lumina veste tegit:
tunc primum Dido felix est dicta sorori
et quaecumque aliquam corpore pressit humum
figitur ad Laurens ingenti flamine litus
600 puppis et expositis omnibus hausta perit.
iam pius Aeneas regno nataque Latini
auctus erat, populos miscueratque duos.
litore dotali solo comitatus Achate
secretum nudo dum pede carpit iter,
605 aspicit errantem nec credere sustinet Annam
esse: ‘quid in Latios illa veniret agros?’
dum secum Aeneas, ‘Anna est!’ exclamat Achates:
ad nomen voltus sustulit illa suos.
heu! fugiat? quid agat? quos terrae quaerat hiatus?
610 ante oculos miserae fata sororis erant.
sensit et adloquitur trepidam Cythereius heros
(fiet tamen admonitu motus, Elissa, tui):
Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
tellurem fato prosperiore dari,
615 perque deos comites, hac nuper sede locatos, [p. 166]
saepe meas illos increpuisse moras,
nec timui de morte tamen, metus abfuit iste.
ei mihi! credibili fortior illa fuit.
ne refer: aspexi non illo corpore digna
620 volnera Tartareas ausus adire domos,
at tu, seu ratio te nostris appulit oris
sive deus, regni commoda carpe mei.
multa tibi memores, nil non debemus Elissae:
nomine grata tuo, grata sororis, eris.’
625 talia dicenti (neque enim spes altera restat)
credidit, errores exposuitque suos.
utque domum intravit Tyrios induta paratus,
incipit Aeneas (cetera turba silet):
hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,
630 est mihi: consumpsi naufragus huius opes.
orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora;
quam precor ut carae more sororis ames.’
omnia promittit falsumque Lavinia volnus
mente premit tacita dissimulatque fremens;
635 donaque cum videat praeter sua lumina ferri
multa palam, mitti clam quoque multa putat,
non habet exactum, quid agat; furialiter odit
et parat insidias et cupit ulta mori.
nox erat: ante torum visa est adstare sororis
640 squalenti Dido sanguinulenta coma
etfuge, ne dubita, maestum fugediceretectum!’
sub verbum querulas impulit aura fores,
exilit et velox humili super arva fenestra
se iacit: audacem fecerat ipse timor. [p. 168]
645 quaque metu rapitur, tunica velata recincta
currit, ut auditis territa damma lupis,
corniger hanc tumidis rapuisse Numicius undis
creditur et stagnis occuluisse suis.
Sidonis interea magno clamore per agros
650 quaeritur: apparent signa notaeque pedum:
ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis.
sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
ipsa loqui visa estplacidi sum nympha Numici:
amne perenne latens Anna Perenna vocor.’
655 protinus erratis laeti vescuntur in agris
et celebrant largo seque diemque mero.
sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;
pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
invenies, qui te nymphen Atlantida dicant
660 teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.
haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
fama nec a veri dissidet illa fide.
plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis
fugit et in Sacri vertice montis erat;
665 iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos
victus et humanis usibus apta Ceres,
orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
pauper, sed multae sedulitatis anus.
illa levi mitra canos incincta capillos
670 Angebat tremula rustica liba manu, [p. 170]
atque ita per populum fumantia mane solebat
dividere: haec populo copia grata fuit.
pace domi facta signum posuere Perennae,
quod sibi defectis illa ferebat opem.
675 nunc mihi cur cantent superest obscena puellae
dicere; nam coeunt certaque probra canunt,
nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam
et cum seducta talia verba facit:
mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum:
680 pendet ab officio spes mihi magna tuo.
armifer armiferae correptus amore Minervae
uror et hoc longo tempore volnus alo.
effice, di studio similes coeamus in unum:
conveniunt partes hae tibi, comis anus.’
685 dixerat, illa deum promisso ludit inani
et stultam dubia spem trahit usque mora.
saepius instantimandata peregimus,’ inquit
evicta est, precibus vix dedit illa manus.’
credit amans thalamosque parat, deducitur illuc
690 Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos.
oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam:
nunc pudor elusum, nunc subit ira deum.
ridet amatorem carae nova diva Minervae,
nec res hac Veneri gratior ulla fuit.
695 inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur,
et iuvat hanc magno verba dedisse deo.
praeteriturus eram gladios in principe fixos,
cum sic a castis Vesta locuta focis: [p. 172]
ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos,
700 sacrilegae telis me petiere manus.
ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui:
quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.’
ille quidem caelo positus Iovis atria vidit
et tenet in magno templa dicata foro.
705 at quicumque nefas ausi, prohibente deorum
numine, polluerant pontificale caput,
morte iacent merita, testes estote Philippi,
et quorum sparsis ossibus albet humus,
hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt
710 Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.
Postera cum teneras aurora refecerit herbas,
Scorpios a prima parte videndus erit.
Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho:
Bacche, fave vati, dum tua festa cano.
715 nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum
Iuppiter adferret, parvus inermis eras;
nec, puer ut posses maturo tempore nasci,
expletum patrio corpore matris opus.
Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos
720 et domitas gentes, turifer Inde, tuas. [p. 174]
tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,
inque tuum furiis acte, Lycurge, genu.
ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra
dicere, sed non est carminis huius opus;
725 carminis huius opus causas exponere, quare
vilis anus populos ad sua liba vocet,
ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,
Liber, et in gelidis herba reperta focis,
te memorant Gange totoque Oriente subacto
730 primitias magno seposuisse Iovi.
cinnama tu primus captivaque tura dedisti
deque triumphato viscera tosta bove.
nomine ab auctoris ducunt libamina nomen
libaque, quod sanctis pars datur inde focis.
735 liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem
gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro
(non habet ingratos fabula nostra iocos),
iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
740 aeriferae comitum concrepuere manus,
ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae,
quosque movent sonitus aera, sequuntur apes.
colligit errantes et in arbore claudit inani
Liber et inventi praemia mellis habet.
745 ut satyri levisque senex tetigere saporem,
quaerebant flavos per nemus omne favos,
audit in exesa stridorem examinis ulmo,
aspicit et ceras dissimulatque senex; [p. 176]
utque piger pandi tergo residebat aselli,
750 applicat hunc ulmo corticibusque cavis,
constitit ipse super ramoso stipite nixus
atque avide trunco condita mella petit,
milia crabronum coeunt et vertice nudo
spicula defigunt oraque sima notant.
755 ille cadit praeceps et calce feritur aselli
inclamatque suos auxiliumque rogat,
concurrunt satyri turgentiaque ora parentis
rident: percusso claudicat ille genu.
ridet et ipse deus limumque inducere monstrat;
760 hic paret monitis et linit ora luto.
melle pater fruitur, liboque infusa calenti
iure repertori candida mella damus,
femina cur presset, non est rationis opertae:
femineos thyrso concitat ille choros.
765 cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas
haec est et gravidae munera vitis amat,
cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho:
hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.
Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca
770 hanc frondem cunis opposuisse ferunt,
restat, ut inveniam, quare toga libera detur
Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,
et media est aetas inter utrumque tibi:
775 seu, quia tu pater es, patres sua pignora, natos,
commendant curae numinibusque tuis:
sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te [p. 178]
sumitur et vitae liberioris iter:
an quia, cum colerent prisci studiosius agros,
780 et faceret patrio rure senator opus,
et caperet fasces a curvo consul aratro,
nec crimen duras esset habere manus,
rusticus ad ludos populus veniebat in urbem
(sed dis, non studiis ille dabatur honor:
785 luce sua ludos uvae commentor habebat,
quos cum taedifera nunc habet ille dea):
ergo ut tironem celebrare frequentia posset,
visa dies dandae non aliena togae?
mite caput, pater, huc placataque cornua vertas
790 et des ingenio vela secunda meo.
Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet)
hac, si commemini, praetentaque die.
stella Lycaoniam vergit declivis ad Arcton
Miluus: haec illa nocte videnda venit.
795 quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum:
Saturnus regnis a Iove pulsus erat;
concitat iratus validos Titanas in arma,
quaeque fuit fatis debita, temptat opem.
matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus
800 parte sui serpens posteriore fuit:
hunc triplici muro lucis incluserat atris
Parcarum monitu Styx violenta trium,
viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,
sors erat aeternos vincere posse deos.
805 immolat hunc Briareus facta ex adamante securi, [p. 180]
et iam iam flammis exta daturus erat:
Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi
miluus et meritis venit in astra suis. 8
Una dies media est, et fiunt sacra Minervae,
810 nomina quae iunctis quinque diebus habent,
sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro:
causa, quod est illa nata Minerva die.
altera tresque super strata celebrantur harena:
ensibus exertis bellica laeta dea est.
815 Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae:
qui bene placarit Pallada, doctus erit.
Pallade placata lanam mollire puellae
discant et plenas exonerare colos.
illa etiam stantis radio percurrere telas
820 erudit et rarum pectine denset opus.
hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers,
hanc cole, velleribus quisquis aena paras;
nec quisquam invita faciet bene vincula plantae
Pallade, sit Tychio doctior ille licet;
825 et licet antiquo manibus conlatus Epeo
sit prior, irata Pallade manens erit.
vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,
munera de vestris pauca referte deae:
nec vos, turba fere censu fraudata, 1 magistri, [p. 182]
830 spernite; discipulos attrahit illa novos:
quique moves caelum, tabulamque coloribus uris,
quique facis docta mollia saxa manu.
mille dea est operum: certe dea carminis illa est;
si mereor, studiis adsit amica meis,
835 Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,
hic, ubi non plana est, sed prope plana via,
parva licet videas Captae delubra Minervae,
quae dea natali coepit habere suo.
nominis in dubio causa est. capitale vocamus
840 ingenium sollers: ingeniosa dea est.
an quia de capitis fertur sine matre paterni
vertice cum clipeo prosiluisse suo?
an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
venit? et hoc ipsum littera prisca docet.
845 an quod habet legem, capitis quae pendere poenas
ex illo iubeat furta reperta loco?
a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,
pro ducibus nostris aegida semper habe. 9
Summa dies e quinque tubas lustrare canoras
850 admonet et forti sacrificare deae.
nunc potes ad solem sublato dicere voltu
hic here Phrixeae vellera pressit ovis.’ [p. 184]
seminibus tostis sceleratae fraude novercae
sustulerat nullas, ut solet, herba comas.
855 mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet,
quam sterili terrae Delphicus edat opem.
hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles
et iuvenis Phrixi funera sorte peti;
utque recusantem cives et tempus et Ino
860 compulerunt regem iussa nefanda pati,
et soror et Phrixus, velati tempora vittis,
stant simul ante aras iunctaque fata gemunt.
aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater
et ferit attonita pectora nuda manu,
865 inque draconigenam nimbis comitantibus urbem
desilit et natos eripit inde suos;
utque fugam capiant, aries nitidissimus auro
traditur: ille vehit per freta longa duos.
icitur infirma cornu tenuisse sinistra
870 femina, cum de se nomina fecit aquae.
paene simul periit, dum volt succurrere lapsae
frater, et extentas porrigit usque manus,
flebat, ut amissa gemini consorte pericli,
caeruleo iunctam nescius esse deo.
875 litoribus tactis aries fit sidus, at huius
pervenit in Colchas aurea lana domos. 10
Tres ubi Luciferos veniens praerniserit Eos,
tempora nocturnis aequa diurna feres. [p. 186] 11
Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos,
880 canuerint herbae rore recente quater,
Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis
et Romana Salus araque Pacis erit. 12
Luna regit mensis: huius quoque tempora mensis
finit Aventino Luna colenda iugo.

1 1. D. K. MAR. NP

2 2. EF 3. FC 4. GC

3 5. HC

4 6. ANP HOC — DIE — CAESAR — PONTIF — MAXIM — FACT — EST

5 7. B NON — F

6 8. CF 9-.DC 10. EC 11. FC 12. GC 13. H EN 14. A EQ — NP

7 15. B EID — NP

8 18. EC 19. F QVIN. N 20. GC 21. HC 22. AN

9 23. B TVBIL — NP

10 24. C Q — REX — C — F 25. DC 26. EC

11 F NP HOC — DIE CAESAR — ALEXAND — RECEPIT 28. GC 29. HC 30. AC (NP)

12 33 CC

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (461 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: