previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Cephalus et Procris.

Talibus atque aliis longum sermonibus illi
implevere diem. Lucis pars ultima mensae
est data, nox somnis. Iubar aureus extulerat Sol
(flabat adhuc eurus redituraqua vela tenebat):
665ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,
ad regem Cephalus simul et Pallante creati
conveniunt. Sed adhuc regem sopor altus habebat.
Excipit Aeacides illos in limine Phocus:
nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.
670Phocus in interius spatium pulchrosque recessus
Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.

Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum
ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.
Pauca prius mediis sermonibus ille locutus
675sum nemorum studiosusaitcaedisque ferinae:
qua tamen e silva teneas hastile recisum,
iamdudum dubito. Certe si fraxinus esset,
fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.
Unde sit, ignoro. Sed non formosius isto
680viderunt oculi telum iaculabile nostri.”
Excipit Actaeis e fratribus alter, etusum
maiorem specie miraberedixitin isto.
Consequitur quodcumque petit, fortunaque missum
non regit, et revolat nullo referente cruentum.”
685Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,
cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.
Quae petit, ille refert. Sed enim (narrare pudori est !),
qua tulerit mercede silet; tactusque dolore
coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:

690Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum
flere facit facietque diu, si vivere nobis
fata diu dederint. Hoc me cum coniuge cara
perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!
Procris erat (si forte magis pervenit ad aures
695Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae),
si faciem moresque velis conferre duarum,
dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Erechtheus,
hanc mihi iunxit amor. Felix dicebar eramque.
Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.
700Alter agebatur post sacra iugalia mensis,
cum me cornigeris tendentem retia cervis
vertice de summo semper florentis Hymetti
lutea mane videt pulsis Aurora tenebris
invitumque rapit. Liceat mihi vera referre
705pace deae. Quod sit roseo spectabilis ore,
quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
nectareis quod alatur aquis, egoProcrin amabam:
pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes
710primaque deserti referebam foedera lecti.
Mota dea est etsiste tuas, ingrate, querellas:
Procrin habe!” dixit. “Quodsi mea provida mens est,
non habuisse voles.” Meque illi irata remisit.
Dum redeo mecumque deae memorata retracto,
715esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx
non bene servasset. Facies aetasque iubebat
credere adulterium; prohibebant credere mores.
Sed tamen afueram, sed et haec erat unde redibam,
criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.
720Quaerere quod doleam statuo donisque pudicam
sollicitare fidem. Favet huic Aurora timori
inmutatque meam (videor sensisse) figuram.

Palladias ineo non cognoscendus Athenas
ingrediorque domum. Culpa domus ipsa carebat
725castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto:
vix aditus per mille dolos ad Erechthida factus.
Ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui
temptamenta fide. Male me, quin vera faterer,
continui, male, quin, ut oportuit, oscula ferrem.
730Tristis erat (sed nulla tamen formosior illa
esse potest tristi) desiderioque calebat
coniugis abrepti. Tu conlige, qualis in illa,
Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat.
Quid referam, quotiens temptamina nostra pudici
735reppulerint mores, quotiensegodixerituni
servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo!”
Cui non ista fide satis experientia sano
magna foret? Non sum contentus et in mea pugno
vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo
740muneraque augendo tandem dubitare coegi.
Exclamo: “Male (fictor adest !), male fictus adulter
verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris!”
Illa nihil. Tacito tantummodo victa pudore
insidiosa malo cum coniuge limina fugit;
745offensaque mei genus omne perosa virorum
montibus errabat, studiis operata Dianae.
Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa
pervenit. Orabam veniam et peccasse fatebar
et potuisse datis simili succumbere culpae
750me quoque muneribus, si munera tanta darentur.

Haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,
redditur et dulces concorditer exigit annos.
Dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset
dona, canem munus, quem cum sua traderet illi
755Cynthia, “currendo superabitdixeratomnes.”
Dat simul et iaculum, manibus quod (cernis) habemus.
Muneris alterius quae sit fortuna, requiris?
Accipe mirandum: novitate movebere facti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Arthur Golding, 1567)
load focus English (Brookes More, 1922)
hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.675
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: