previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Pallas et Arachne.

Praebuerat dictis Tritonia talibus aures
carminaque Aonidum iustamque probaverat iram.
Tum secumlaudare parum est; laudemur et ipsae
numina nec sperni sine poena nostra sinamus
5Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,
quam sibi lanificae non cedere laudibus artis
audierat. Non illa loco neque origine gentis
clara, sed arte fuit. Pater huic Colophonius Idmon
Phocaico bibulas tingebat murice lanas.
10Occiderat mater; sed et haec de plebe suoque
aequa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbes
quaesierat studio nomen memorabile, quamvis
orta domo parva parvis habitabat Hypaepis.
Huius ut adspicerent opus admirabile, saepe
15deseruere sui nymphae vineta Timoli,
deseruere suas nymphae Pactolides undas.
Nec factas solum vestes spectare iuvabat;
tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti.
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,
20seu digitis subigebat opus repetitaque longo
vellera mollibat nebulas aequantia tractu,
sive levi teretem versabat pollice fusum,
seu pingebat acu, scires a Pallade doctam.
Quod tamen ipsa negat, tantaque offensa magistra
25certetaitmecum: nihil est, quod victa recusem.”

Pallas anum simulat falsosque in tempora canos
addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
Tum sic orsa loqui: “Non omnia grandior aetas,
quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.
30Consilium ne sperne meum. Tibi fama petatur
inter mortales faciendae maxima lanae:
cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis
supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.”

Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit,
35vixque manum retinens confessaque vultibus iram
talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
Mentis inops longaque venis confecta senecta.
Et nimium vixisse diu nocet. Audiat istas,
siqua tibi nurus est, siqua est tibi filia, voces.
40Consilii satis est in me mihi. Neve monendo
profecisse putes, eadem est sententia nobis.
Cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?”
Tum deavenitait, formamque removit anilem
Palladaque exhibuit. Venerantur numina nymphae
45Mygdonidesque nurus: sola est non territa virgo.
Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit
ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer
purpureus fieri, cum primum aurora movetur,
et breve post tempus candescere solis ab ortu.
50Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae
in sua fata ruit: neque enim Iove nata recusat,
nec monet ulterius, nec iam certamina differt.

Haud mora, constituunt diversis partibus ambae
et gracili geminas intendunt stamine telas
55(tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo);
inseritur medium radiis subtemen acutis,
quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
percusso paviunt insecti pectine dentes.
Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
60bracchia docta movent, studio fallente laborem.
Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum
texitur et tenues parvi discriminis umbrae,
qualis ab imbre solet percussis solibus arcus
inficere ingenti longum curvamine caelum:
65in quo diversi niteant cum mille colores,
transitus ipse tamen spectantia lumina fallit;
usque adeo quod tangit idem est, tamen ultima distant.
Illic et lentum filis inmittitur aurum
et vetus in tela deducitur argumentum.

70Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce
pingit et antiquam de terrae nomine litem.

Bis sex caelestes medio Iove sedibus altis
augusta gravitate sedent. Sua quemque deorum
inscribit facies: Iovis est regalis imago.
75Stare deum pelagi longoque ferire tridente
aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi
exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;
at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,
dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,
80percussamque sua simulat de cuspide terram
edere cum bacis fetum canentis olivae
mirarique deos: operis Victoria finis.
Ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,
quod pretium speret pro tam furialibus ausis,
85quattuor in partes certamina quattuor addit,
clara colore suo, brevibus distincta sigillis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Arthur Golding, 1567)
load focus English (Brookes More, 1922)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: