previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Minyeides.

At non Alcithoe Minyeias orgia censet
accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum
progeniem negat esse Iovis, sociasque sorores
inpietatis habet. Festum celebrare sacerdos
5inmunesque operum famulas dominasque suorum
pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos
iusserat, et saevam laesi fore numinis iram
vaticinatus erat. Parent matresque nurusque
10telasque calathosque infectaque pensa reponunt,
turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque
ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem:
additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus,
et cum Lenaeo genialis consitor uvae,
15Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,
et quae praeterea per Graias plurima gentes
nomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumpta iuventa est,
tu puer aeternus, tu formosissimus alto
conspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas,
20virgineum caput est. Oriens tibi victus, adusque
decolor extremo qua tingitur India Gange:
Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor
corpora, tu biiugum pictis insignia frenis
25colla premis lyncum; bacchae satyrique sequuntur,
quique senex ferula titubantes ebrius artus
sustinet et pando non fortiter haeret asello.
Quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una
femineae voces inpulsaque tympana palmis
30concavaque aera sonant longoque foramine buxus.
Placatus mitisquerogant Ismenidesadsis,”
iussaque sacra colunt. Solae Minyeides intus
intempestiva turbantes festa Minerva
aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant,
35aut haerent telae famulasque laboribus urgent.

E quibus una levi deducens pollice filum
dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinetinquit,
utile opus manuum vario sermone levemus:
40perque vices aliquid, quod tempora longa videri
non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.”
Dicta probant primamque iubent narrare sorores.

Illa, quid e multis referat (nam plurima norat),
cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret,
45Derceti, quam versa squamis velantibus artus
stagna Palaestini credunt motasse figura;
an magis, ut sumptis illius filia pennis
extremos albis in turribus egerit annos;
nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis
50verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces,
donec idem passa est; an, quae poma alba ferebat,
ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor.
Hoc placet, hanc, quoniam vulgaris fabula non est,
talibus orsa modis, lana sua fila sequente:

Pyramus et Thisbe.

55Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,
altera, quas oriens habuit, praelata puellis,
contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam primosque gradus vicinia fecit:
60tempore crevit amor. Taedae quoque iure coissent:
sed vetuere patres. Quod non potuere vetare,
ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest: nutu signisque loquuntur,
quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
65Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
cum fieret paries domui communis utrique.
Id vitium nulli per saecula longa notatum
(quid non sentit amor?) primi vidistis amantes,
et vocis fecistis iter; tutaeque per illud
70murmure blanditiae minimo transire solebant.
Saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
invidedicebantparies, quid amantibus obstas?
quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi,
75aut hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?
Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
quod datus est verbis ad amicas transitus aures.”

Talia diversa nequiquam sede locuti
sub noctem dixerevalepartique dedere
80oscula quisque suae non pervenientia contra.

Postera nocturnos aurora removerat ignes,
solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
ad solitum coiere locum. Tum murmure parvo
multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti
85fallere custodes foribusque excedere temptent,
cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant;
neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra
arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis
90ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent. Et lux, tarde discedere visa,
praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.

Callida per tenebras versato cardine Thisbe
egreditur fallitque suos, adopertaque vultum
95pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit.
Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti
caede leaena boum spumantes oblita rictus,
depositura sitim vicini fontis in unda.
Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe
100vidit et obscurum timido pede fugit in antrum,
dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
Ut lea saeva sitim multa conpescuit unda,
dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
ore cruentato tenues laniavit amictus.

105Serius egressus vestigia vidit in alto
pulvere certa ferae totoque expalluit ore
Pyramus: ut vero vestem quoque sanguine tinctam
repperit, “una duosinquitnox perdet amantes.
E quibus illa fuit longa dignissima vita,
110nostra nocens anima est: ego te, miseranda, peremi,
in loca plena metus qui iussi nocte venires,
nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
et scelerata fero consumite viscera morsu,
o quicumque sub hac habitatis rupe, leones.
115Sed timidi est optare necem.” Velamina Thisbes
tollit et ad pactae secum fert arboris umbram;
utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,
accipe nuncinquitnostri quoque sanguinis haustus!”
quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,
120nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
Ut iacuit resupinus humo: cruor emicat alte,
non aliter quam cum vitiato fistula plumbo
scinditur et tenui stridente foramine longas
eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
125Arborei fetus adspergine caedis in atram
vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
purpureo tingit pendentia mora colore.

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,
130quantaque vitarit narrare pericula gestit.
Utque locum et visa cognoscit in arbore formam,
sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
135pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,
quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognovit amores,
percutit indignos claro plangore lacertos,
et laniata comas amplexaque corpus amatum
140vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori
miscuit et gelidis in vultibus oscula figens
Pyrameclamavitquis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe
nominat: exaudi vultusque attolle iacentes!”
145Ad nomen Thisbes oculos iam morte gravatos
Pyramus erexit, visaque recondidit illa.

Quae postquam vestemque suam cognovit et ense
vidit ebur vacuum, “tua te manusinquitamorque
perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum
150hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.
Persequar exstinctum letique miserrima dicar
causa comesque tui; quique a me morte revelli
heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
155o multum miseri meus illiusque parentes,
ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit,
conponi tumulo non invideatis eodem.
At tu quae ramis arbor miserabile corpus
nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
160signa tene caedis pullosque et luctibus aptos
semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.”

Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum
incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes:
165nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,
quodque rogis superest, una requiescit in urna.”

Venus et Mars. Leucothoe. Clytie.

Desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa est
dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.

Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,
170cepit amor Solem: Solis referemus amores.
Primus adulterium Veneris cum Marte putatur
hic vidisse deus: videt hic deus omnia primus.
Indoluit facto, Iunonigenaeque marito
furta tori furtique locum monstravit. At illi
175et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat
excidit. Extemplo graciles ex aere catenas
retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,
elimat (non illud opus tenuissima vincant
stamina, non summo quae pendet aranea tigno),
180utque leves tactus momentaque parva sequantur
efficit et lecto circumdata collocat arte.
Ut venere torum coniunx et adulter in unum,
arte viri vinclisque nova ratione paratis
in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.
185Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas
admisitque deos: illi iacuere ligati
turpiter; atque aliquis de dis non tristibus optat
sic fieri turpis: superi risere, diuque
haec fuit in toto notissima fabula caelo.

190Exigit indicii memorem Cythereia poenam,
inque vices illum, tectos qui laesit amores,
laedit amore pari.

LEUCOTHEA AND CLYTIE

Quid nunc, Hyperione nate,
forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?
Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris,
195ureris igne novo; quique omnia cernere debes,
Leucothoen spectas, et virgine figis in una,
quos mundo debes oculos. Modo surgis Eoo
temperius caelo, modo serius incidis undis,
spectandique mora brumales porrigis horas,
200deficis interdum, vitiumque in lumina mentis
transit et obscurus mortalia pectora terres.
Nec, tibi quod lunae terris propioris imago
obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.
Diligis hanc unam; nec te Clymeneque Rhodosque
205nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes,
quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat
concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat
tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit,
gentis odoriferae quam formosissima partu
210edidit Eurynome. Sed postquam filia crevit,
quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.
Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus, isque
septimus a prisco numeratur origine Belo.

Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum.
215Ambrosiam pro gramine habent: ea fessa diurnis
membra ministeriis nutrit reparatque labori.
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt,
noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos,
versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter
220bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit
levia versato ducentem stamina fuso.
Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,
resaitarcana est. Famulae, discedite neve
eripite arbitrium matri secreta loquendi.”
225Paruerant: thalamoque deus sine teste relicto
ille ego sumdixit, “qui longum metior annum,
omnia qui video, per quem videt omnia tellus,
mundi oculus. Mihi, crede, places.” Pavet illa, metuque
et colus et fusus digitis cecidere remissis.
230Ipse timor decuit. Nec longius ille moratus
in veram rediit speciem solitumque nitorem:
at virgo, quamvis inopino territa visu,
victa nitore dei posita vim passa querella est.

Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa
235Solis amor fuerat), stimulataque paelicis ira
vulgat adulterium diffamatumque parenti
indicat. Ille ferox inmansuetusque precantem
tendentemque manus ad lumina Solis etille
vim tulit invitaedicentem defodit alta
240crudus humo, tumulumque super gravis addit harenae.
Dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque
dat tibi, qua possis defossos promere vultus.
Nec tu iam poteras enectum pondere terrae
tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas.
245Nil illo fertur volucrum moderator equorum
post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.
Ille quidem gelidos radiorum viribus artus
si queat in vivum temptat revocare calorem:
sed quoniam tantis fatum conatibus obstat,
250nectare odorato sparsit corpusque locumque,
multaque praequestustanges tamen aetheradixit.
Protinus inbutum caelesti nectare corpus
dilicuit terramque suo madefecit odore:
virgaque per glaebas sensim radicibus actis
255turea surrexit tumulumque cacumine rupit.

At Clytien, quamvis amor excusare dolorem,
indiciumque dolor poterat, non amplius auctor
lucis adit venerisque modum sibi fecit in illa.
Tabuit ex illo dementer amoribus usa
260nympha larum inpatiens, et sub Iove nocte dieque
sedit humo nuda, nudis incompta capillis,
perque novem luces expers undaeque cibique
rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit
nec se movit humo: tantum spectabat euntis
265ora dei vultusque suos flectebat ad illum.
Membra ferunt haesisse solo, partemque coloris
luridus exsangues pallor convertit in herbas;
est in parte rubor, violaeque simillimus ora
flos tegit. Illa suum, quamvis radice tenetur,
270vertitur ad Solem, mutataque servat amorem.”

Salmacis.

Dixerat, et factum mirabile ceperat aures.
Pars fieri potuisse negant, pars omnia veros
posse deos memorant: sed non et Bacchus in illis.

Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores.
275Quae radio stantis percurrens stamina telae
vulgatos taceodixitpastoris amores
Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira
contulit in saxum (tantus dolor urit amantes).
Nec loquor, ut quondam naturae iure novato
280ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
Te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo,
Celmi, Iovi, largoque satos Curetas ab imbri
et Crocon in parvos versum cum Smilace flores
praetereo, dulcique animos novitate tenebo.

HERMAPHRODITUS

285Unde sit infamis, quare male fortibus undis
Salmacis enervet tactosque remolliat artus,
discite. Causa latet, vis est notissima fontis.

Mercurio puerum diva Cythereide natum
naides Idaeis enutrivere sub antris;
290cuius erat facies, in qua materque paterque
cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis.
Is tria cum primum fecit quinquennia, montes
deseruit patrios, Idaque altrice relicta
ignotis errare locis, ignota videre
295flumina gaudebat, studio minuente laborem.
Ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos
Caras adit. Videt hic stagnum lucentis ad imum
usque solum lymphae. Non illic canna palustris
nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci:
300perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo
caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
Nympha colit, sed nec venatibus apta, nec arcus
flectere quae soleat nec quae contendere cursu,
solaque naiadum celeri non nota Dianae.
305Saepe suas illi fama est dixisse sorores:
Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras,
et tua cum duris venatibus otia misce.”
Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras,
nec sua cum duris venatibus otia miscet,
310sed modo fonte suo formosos perluit artus,
saepe Cytoriaco deducit pectine crines
et, quid se deceat, spectatas consulit undas;
nunc perlucenti circumdata corpus amictu
mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis;
315saepe legit flores. Et tunc quoque forte legebat,
cum puerum vidit visumque optavit habere.
Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,
quam se conposuit, quam circumspexit amictus,
et finxit vultum et meruit formosa videri.

320Tum sic orsa loqui: “Puer o dignissime credi
esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,
sive es mortalis, qui te genuere, beati,
et frater felix, et fortunata profecto,
siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix:
325sed longe cunctis longeque beatior illa,
siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda.
Haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,
seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.”

Nais ab his tacuit. Pueri rubor ora notavit
330(nescit enim, quid amor), sed et erubuisse decebat.
Hic color aprica pendentibus arbore pomis
aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti,
cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
Poscenti nymphae sine fine sororia saltem
335oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti
desinis? aut fugio, tecumqueaitista relinquo.”
Salmacis extimuitlocaquehaec tibi libera trado,
hospesait, simulatque gradu discedere verso,
tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva
340delituit, flexuque genu submisit. At ille,
scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis,
huc it et hinc illuc, et in adludentibus undis
summa pedum taloque tenus vestigia tingit;
nec mora, temperie blandarum captus aquarum
345mollia de tenero velamina corpore ponit.
Tum vero placuit, nudaeque cupidine formae
Salmacis exarsit: flagrant quoque lumina nymphae,
non aliter quam cum puro nitidissimus orbe
opposita speculi referitur imagine Phoebus.
350Vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt,
iam cupit amplecti, iam se male continet amens.
Ille cavis velox adplauso corpore palmis
desilit in latices, alternaque bracchia ducens
in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis
355signa tegat claro vel candida lilia vitro.
Vicimus et meus est!” exclamat nais et omni
veste procul iacta mediis inmittitur undis,
pugnantemque tenet luctantiaque oscula carpit,
subiectatque manus invitaque pectora tangit,
360et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;
denique nitentem contra elabique volentem
inplicat, ut serpens, quam regia sustinet ales
sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque
adligat et cauda spatiantes inplicat alas:
365utve solent hederae longos intexere truncos,
utque sub aequoribus deprensum polypus hostem
continet, ex omni dimissis parte flagellis.
Perstat Atlantiades, sperataque gaudia nymphae
denegat. Illa premit, commissaque corpore toto
370sicut inhaerebat, “pugnes licet, inprobedixit,
non tamen effugies. Ita di iubeatis! et istum
nulla dies a me nec me diducat ab isto.”

Vota suos habuere deos: nam mixta duorum
corpora iunguntur, faciesque inducitur illis
375una, velut, siquis conducat cortice ramos,
crescendo iungi pariterque adolescere cernit.
Sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,
nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici
nec puer ut possit: neutrumque et utrumque videntur.

380Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas
semimarem fecisse videt, mollitaque in illis
membra, manus tendens, sed non iam voce virili,
Hermaphroditus ait: “Nato date munera vestro,
et pater et genetrix, amborum nomen habenti:
385quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde
semivir et tactis subito mollescat in undis.”
Motus uterque parens nati rata verba biformis
fecit et incesto fontem medicamine tinxit.”

Finis erat dictis. Sed adhuc Minyeia proles
390urget opus spernitque deum festumque profanat,
tympana cum subito non adparentia raucis
obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu
tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,
resque fide maior, coepere virescere telae
395inque hederae faciem pendens frondescere vestis.
Pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,
palmite mutantur; de stamine pampinus exit;
purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.
Iamque dies exactus erat, tempusque subibat,
400quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,
sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:
tecta repente quati pinguesque ardere videntur
lampades et rutilis conlucere ignibus aedes
falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.
405Fumida iamdudum latitant per tecta sorores,
diversaeque locis ignes ac lumina vitant;
dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus
porrigitur tenuique includit bracchia pinna.
Nec qua perdiderint veterem ratione figuram
410scire sinunt tenebrae. Non illas pluma levavit,
sustinuere tamen se perlucentibus alis;
conataeque loqui minimam et pro corpore vocem
emittunt, peraguntque leves stridore querellas.
Tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae
415nocte volant, seroque tenent a vespere nomen.

Athamas et Ino.

Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
numen erat, magnasque novi matertera vires
narrat ubique dei, de totque sororibus expers
una doloris erat, nisi quem fecere sorores.

420Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem
sublimes animos et alumno numine Iuno,
nec tulit, et secumpotuit de paelice natus
vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas
et laceranda suae nati dare viscera matri
425et triplices operire novis Minyeidas alis:
nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?
idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?
ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri),
quidque furor valeat, Penthea caede satisque
430ac super ostendit: cur non stimuletur eatque
per cognata suis exempla furoribus Ino?”

Est via declivis funesta nubila taxo,
ducit ad infernas per muta silentia sedes.
Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes
435descendunt illac simulacraque functa sepulcris.
Pallor hiemsque tenent late loca senta, novique,
qua sit iter, manes, Stygiam qua ducat ad urbem,
ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
Mille capax aditus et apertas undique portas
440urbs habet, utque fretum de tota flumina terra,
sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli
exiguus populo est, turbamve accedere sentit.
Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae,
parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,
445pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.
exercent, aliam partem sua poena coercet
Sustinet ire illuc caelesti sede relicta
(tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno.

Quo simul intravit sacroque a corpore pressum
450ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora
et tres latratus semel edidit. Illa sorores
Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen.
Carceris ante fores clausas adamante sedebant
deque suis atros pectebant crinibus angues.
455Quam simul agnorunt inter caliginis umbras,
surrexere deae. Sedes scelerata vocatur:
viscera praebebat Tityos lanianda novemque
iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae
deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor;
460aut petis aut urges rediturum, Sisyphe, saxum;
volvitur Ixion et se sequiturque fugitque;
molirique suis letum patruelibus ausae
adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.

Quos omnes acie postquam Saturnia torva
465vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo
Sisyphon adspicienscur hic e fratribusinquit
perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum
regia dives habet, qui me cum coniuge semper
sprevit?” et exponit causas odiique viaeque,
470quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi
staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.
Imperium, promissa, preces confundit in unum
sollicitatque deas. Sic haec Iunone locuta,
Tisiphone, canos ut erat turbata capillos,
475movit et obstantes reiecit ab ore colubras
atque itanon longis opus est ambagibusinquit:
facta puta, quaecumque iubes. Inamabile regnum
desere teque refer caeli melioris ad auras.”

Laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem
480roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit
inportuna facem, fluidoque cruore rubentem
induitur pallam tortoque incingitur angue
egrediturque domo. Luctus comitatur euntem
485et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.
Limine constiterat: postes tremuisse feruntur
Aeolii pallorque fores infecit acernas,
solque locum fugit. Monstris exterrita coniunx,
territus est Athamas. Tectoque exire parabant:
490obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,
nexaque vipereis distendens bracchia nodis
caesariem excussit. Motae sonuere colubrae,
parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae
sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.
495Inde duos mediis abrumpit crinibus angues
pestiferaque manu raptos inmisit. At illi
Inoosque sinus Athamanteosque pererrant
inspirantque graves animas. Nec vulnera membris
ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.
500Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,
oris Cerberei spumas et virus Echidnae
erroresque vagos caecaeque oblivia mentis
et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,
omnia trita simul; quae sanguine mixta recenti
505coxerat aere cavo viridi versata cicuta.
Dumque pavent illi, vergit furiale venenum
pectus in amborum praecordiaque intima movit.
Tum face iactata per eundem saepius orbem
consequitur motis velociter ignibus ignes.

510Sic victrix iussique potens ad inania magni
regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.

Protinus Aeolides media furibundus in aula
clamatio, comites, his retia tendite silvis!
hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena:”
515utque ferae sequitur vestigia coniugis amens
deque sinu matris ridentem et parva Learchum
bracchia tendentem rapit et bis terque per auras
more rotat fundae rigidoque infantia saxo
discutit ora ferox. Tum denique concita mater,
520seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni,
exululat passisque fugit male sana capillis
teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis
euhoe Bacchesonat. Bacchi sub nomine Iuno
risit ethos usus praestet tibidixitalumnus.”

525Inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur
fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,
summa riget frontemque in apertum porrigit aequor.
Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino,
seque super pontum nullo tardata timore
530mittit onusque suum; percussa recanduit unda.
At Venus, inmeritae neptis miserata labores,
sic patruo blandita suo est: “O numen aquarum,
proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,
magna quidem posco, sed tu miserere meorum,
535iactari quos cernis in Ionio inmenso,
et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est,
si tamen in medio quondam concreta profundo
spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.”

Adnuit oranti Neptunus et abstulit illis,
540quod mortale fuit, maiestatemque verendam
inposuit nomenque simul faciemque novavit
Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.

Sidoniae comites, quantum valuere secutae
signa pedum, primo videre novissima saxo;
545nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis
deplanxere domum, scissae cum veste capillos,
utque parum iustae nimiumque in paelice saevae
invidiam fecere deae. Convicia Iuno
non tulit etfaciam vos ipsas maximadixit
550saevitiae monimenta meae.” Res dicta secuta est.

Nam quae praecipue fuerat pia, “persequarinquit
in freta reginamsaltumque datura moveri
haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit.
Altera, dum solito temptat plangore ferire
555pectora, temptatos sensit riguisse lacertos;
illa, manus ut forte tetenderat in maris undas,
saxea facta manus in easdem porrigit undas;
huius, ut arreptum laniabat vertice crinem,
duratos subito digitos in crine videres:
560quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.
Pars volucres factae; quae nunc quoque gurgite in illo
aequora destringunt summis Ismenides alis.

Cadmus et Harmonia.

Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
aequoris esse deos: luctu serieque malorum
565victus et ostentis, quae plurima viderat, exit
conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum,
non sua se premeret; longisque erroribus actus
contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.

Iamque malis annisque graves, dum prima retractant
570fata domus releguntque suos sermone labores,
num sacer ille mea traiectus cuspide serpens
Cadmus aitfuerat, tum, cum Sidone profectus
vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?
Quem si cura deum tam certa vindicat ira,
575ipse precor serpens in longam porrigar alvum.”
Dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum
durataeque cuti squamas increscere sentit
nigraque caeruleis variari corpora guttis.
In pectusque cadit pronus. Commissaque in unum
580paulatim tereti tenuantur acumine crura.
Bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit
et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora
accede, o coniunx, accede, miserrima,” dixit
dumque aliquid superest de me, me tange manumque
585accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis!”

Ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente
in partes est fissa duas: nec verba volenti
sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus,
sibilat: hanc illi vocem natura reliquit.
590Nuda manu feriens exclamat pectora coniunx
Cadme, mane, teque, infelix, his exue monstris!
Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque
et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non
me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?”

595Dixerat: ille suae lambebat coniugis ora
inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat
et dabat amplexus adsuetaque colla petebat.
Quisquis adest (aderant comites), terretur: at illa
lubrica permulcet cristati colla draconis.
600Et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt,
donec in adpositi nemoris subiere latebras.

Nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt
quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.

Perseus. Atlas. Andromeda.

Sed tamen ambobus versae solacia formae
605magna nepos dederat, quem debellata colebat
India, quem positis celebrabat Achaia templis.
Solus Abantiades ab origine cretus eadem
Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
Argolicae contraque deum ferat arma genusque
610non putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabat
Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)
tam violasse deum quam non agnosse nepotem
paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter
615viperei referens spolium memorabile monstri
aera carpebat tenerum stridentibus alis.
Cumque super Libycas victor penderet harenas,
Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae.
Quas humus exceptas varios animavit in angues:
620unde frequens illa est infestaque terra colubris.

Inde per inmensum ventis discordibus actus
nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae
fertur et ex alto seductas aethere longe
despectat terras totumque supervolat orbem.
625Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit:
saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus.
Iamque cadente die, veritus se credere nocti,
constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe,
exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
630evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.

Hic hominum cunctis ingenti corpore praestans
Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus
rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
aequora subdit equis et fessos excipit axes.
635Mille greges illi totidemque armenta per herbas
errabant, et humum vicinia nulla premebant.
Arboreae frondes auro radiante nitentes
ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
Hospes,” ait Perseus illi, “seu gloria tangit
640te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;
sive es mirator rerum, mirabere nostras.
Hospitium requiemque peto.” Memor ille vetustae
sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem:
Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
645arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.”

Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
moenibus et vasto dederat servanda draconi
arcebatque suis externos finibus omnes.
Huic quoquevade procul, ne longe gloria rerum,
650quam mentirisait, “longe tibi Iuppiter absit!”
vimque minis addit manibusque expellere temptat
cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
viribus?) “at quoniam parvi tibi gratia nostra est,
655accipe munus!” ait, laevaque a parte Medusae
ipse retro versus squalentia protulit ora.
Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
660ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes
crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne
cum tot sideribus caelum requievit in illo.

PERSEUS AND ANDROMEDA

Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,
admonitorque operum caelo clarissimus alto
665Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis
parte ab utraque pedes teloque accingitur unco
et liquidum motis talaribus aera findit.
Gentibus innumeris circumque infraque relictis
Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
670Illic inmeritam maternae pendere linguae
Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon.

Quam simul ad duras religatam bracchia cautes
vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos
moverat et tepido manabant lumina fletu,
675marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes
et stupet et visae correptus imagine formae
paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
Ut stetit, “odixitnon istis digna catenis,
sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,
680pande requirenti nomen terraeque tuumque,
et cur vincla geras.” Primo silet illa, nec audet
adpellare virum virgo; manibusque modestos
celasset vultus, si non religata fuisset:
lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.
685Saepius instanti, sua ne delicta fateri
nolle videretur, nomen terraeque suumque,
quantaque maternae fuerit fiducia formae,
indicat. Et nondum memoratis omnibus unda
insonuit, veniensque inmenso belua ponto
690inminet et latum sub pectore possidet aequor.

Conclamat virgo: genitor lugubris et una
mater adest, ambo miseri, sed iustius illa.
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent,
695cum sic hospes ait: “Lacrimarum longa manere
tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam est.
Hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa,
quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro,
Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis
700aerias ausus iactatis ire per auras,
praeferrer cunctis certe gener. Addere tantis
dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:
ut mea sit servata mea virtute, paciscor.”
Accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant
705promittuntque super regnum dotale parentes.

Ecce velut navis praefixo concita rostro
sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis,
sic fera dimotis inpulsu pectoris undis
tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
710funda potest plumbo medii transmittere caeli:
cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa
arduus in nubes abiit. Ut in aequore summo
umbra viri visa est, visa fera saevit in umbra.
Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo
715praebentem Phoebo liventia terga draconem,
occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,
squamigeris avidos figit cervicibus ungues,
sic celeri missus praeceps per inane volatu
terga ferae pressit dextroque frementis in armo
720Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.

Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras
attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis
versat apri, quem turba canum circumsona terret.
Ille avidos morsus velocibus effugit alis
725quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis,
nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda
desinit in piscem, falcato vulnerat ense.
Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus
ore vomit: maduere graves adspergine pennae.
730Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus
credere, conspexit scopulum, qui vertice summo
stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.
Nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra
ter quater exegit repetita per ilia ferrum.

735Litora cum plausu clamor superasque deorum
inplevere domos: gaudent generumque salutant
auxiliumque domus servatoremque fatentur
Cassiope Cepheusque pater. Resoluta catenis
incedit virgo, pretiumque et causa laboris.
740Ipse manus hausta victrices abluit unda,
anguiferumque caput dura ne laedat harena,
mollit humum foliis natasque sub aequore virgas
sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.
Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla
745vim rapuit monstri tactuque induruit huius
percepitque novum ramis et fronde rigorem.
At pelagi nymphae factum mirabile temptant
pluribus in virgis et idem contingere gaudent
seminaque ex illis iterant iactata per undas.
750Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque
vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.

Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,
laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo,
755ara Iovis media est. Mactatur vacca Minervae,
alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.
protinus Andromedan et tanti praemia facti
indotata rapit: taedas Hymenaeus Amorque
praecutiunt, largis satiantur odoribus ignes,
760sertaque dependent tectis et ubique lyraeque
tibiaque et cantus, animi felicia laeti
argumenta, sonant. Reseratis aurea valvis
atria tota patent, pulchroque instructa paratu
Cepheni proceres ineunt convivia regis.

765Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
diffudere animos, cultusque genusque locorum
quaerit Lyncides moresque animumque virorum.
quaerit Abantiades: quaerenti protinus unus
narrat Lyncides moresque animumque virorum
770Qui simul edocuit, “nunc, o fortissime,” dixit
fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque
artibus abstuleris crinita draconibus ora.”

Narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem
esse locum solidae tutum munimine molis;
775cuius in introitu geminas habitasse sorores
Phorcidas, unius partitas luminis usum.
Id se sollerti furtim, dum traditur, astu
supposita cepisse manu perque abdita longe
deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
780Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros
perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
aere repercusso formam adspexisse Medusae,
785dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
eripuisse caput collo; pennisque fugacem
Pegason et fratrem matris de sanguine natos
addidit et longi non falsa pericula cursus,
quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto
790et quae iactatis tetigisset sidera pennis.

Ante exspectatum tacuit tamen. Excipit unus
ex numero procerum quaerens, cur sola sororum
gesserit alternis inmixtos crinibus angues.

Hospes ait: “Quoniam scitaris digna relatu,
795accipe quaesiti causam. Clarissima forma
multorumque fuit spes invidiosa procorum
illa: neque in tota conspectior ulla capillis
pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret.
Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
800dicitur. Aversa est et castos aegide vultus
nata Iovis texit; neve hoc inpune fuisset,
Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.
Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,
pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Arthur Golding, 1567)
load focus English (Brookes More, 1922)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: