previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Tages. Cipus.

Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus
haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator
fatalem glaebam mediis adspexit in arvis
555sponte sua primum nulloque agitante moveri,
sumere mox hominis terraeque amittere formam
oraque venturis aperire recentia fatis
(indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam
edocuit gentem casus aperire futuros);
560utve Palatinis haerentem collibus olim
cum subito vidit frondescere Romulus hastam,
quae radice nova, non ferro stabat adacto
et iam non telum, sed lenti viminis arbor
non exspectatas dabat admirantibus umbras;
565aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda
cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens
esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,
quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans
restitit, ut victor domito veniebat ab hoste,
570ad caelumque manus et eodem lumina tollens
quiquidait, “superi, monstro portenditur isto,
seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,
sive minax, mihi sit!” viridique e caespite factas
placat odoratis herbosas ignibus aras
575vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,
quid sibi significent, trepidantia consulit exta.
Quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
magna quidem rerum molimina vidit in illis,
non manifesta tamen. Cum vero sustulit acre
580a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,
rexait, “o salve! Tibi enim, tibi, Cipe, tuisque
hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.
Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes
adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus
585rex eris et sceptro tutus potiere perenni.”

Rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis
avertens faciemprocul a! procul ominadixit
talia di pellant! Multoque ego iustius aevum
exsul agam, quam me videant Capitolia regem!”

590Dixit et extemplo populumque gravemque senatum
convocat, ante tamen pacali cornua lauro
velat; et aggeribus factis a milite forti
insistit priscosque deos e more precatus
estaithic unus, quem vos nisi pellitis urbe,
595rex erit. Is qui sit, signo, non nomine dicam:
cornua fronte gerit. Quem vobis indicat augur,
si Romam intrarit, famularia iura daturum.
Ille quidem potuit portas inrumpere apertas,
sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo
600nemo mihi est. Vos urbe virum prohibete, Quirites,
vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis,
aut finite metum fatalis morte tyranni!”

Qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,
murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus
605aequorei faciunt, siquis procul audiat illos,
tale sonat populus; sed per confusa frementis
verba tamen vulgi vox eminet unaquis ille est?”,
et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.

Rursus ad hos Cipusquem poscitisinquit, “habetis
610et dempta capiti, populo prohibente, corona
exhibuit gemino praesignia tempora cornu.
Demisere oculos omnes gemitumque dedere
atque illud meritis clarum (quis credere possit?)
inviti videre caput; nec honore carere
615ulterius passi, festam imposuere coronam.
At proceres, quoniam muros intrare vetaris,
ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,
quantum depresso subiectis bubus aratro
complecti posses ad finem lucis ab ortu,
620cornuaque aeratis miram referentia formam
postibus insculpunt, longum mansura per aevum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Arthur Golding, 1567)
load focus English (Brookes More, 1922)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: