previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Macareus. Ulixes et Circe.

Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,
Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;
225quos bovis inclusos tergo, memorabile munus,
Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo
lucibus isse novem et terram adspexisse petitam;
proxima post nonam cum sese aurora moveret,
invidia socios praedaeque cupidine victos,
230esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;
cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas,
Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.

Inde Lami veterem Laestrygonisinquitin urbem
venimus. Antiphates terra regnabat in illa.
235Missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum,
vixque fuga quaesita salus comitique mihique:
tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit
ora cruore suo. Fugientibus instat et agmen
concitat Antiphates. Coeunt et saxa trabesque
240coniciunt merguntque viros merguntque carinas.

Una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixen,
effugit. Amissa sociorum parte dolentes
multaque conquesti terris adlabimur illis,
quas procul hinc cernis (procul hinc, mihi crede, videnda
245insula, visa mihi!), tuque o iustissime Troum,
nate dea (neque enim finito Marte vocandus
hostis es, Aenea), moneo, fuge litora Circes.
Nos quoque Circaeo religata in litore pinu,
Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,
250ire negabamus vel tecta ignota subire;
sorte sumus lecti, sors me fidumque Politen
Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini
bisque novem socios Circaea ad moenia misit.

Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,
255mille lupi mixtaeque lupis ursique leaeque
occursu fecere metum, sed nulla timenda
nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.
Quin etiam blandas movere per aera caudas
nostraque adulantes comitant vestigia, donec
260excipiunt famulae perque atria marmore tecta
ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu,
sollemni solio, pallamque induta nitentem
insuper aurato circumvelatur amictu.
Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis
265nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt:
gramina disponunt sparsosque sine ordine flores
secernunt calathis variasque coloribus herbas;
ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus
quove sit in folio, quae sit concordia mixtis,
270novit et advertens pensas examinat herbas.

Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute,
diffudit vultus et reddidit omina voce.
Nec mora, misceri tosti iubet hordea grani
mellaque vimque meri cum lacte coagula passo,
275quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos
adicit. Accipimus sacra data pocula dextra.
Quae simul arenti sitientes hausimus ore,
et tetigit summos virga dea dira capillos,
(et pudet et referam!) saetis horrescere coepi
280nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum
murmur et in terram toto procumbere vultu;
osque meum sensi pando occallescere rostro,
colla tumere toris, et qua modo pocula parte
sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci,
285cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!)
claudor hara, solumque suis caruisse figura
vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit.
Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem
nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo
290certior ad Circen ultor venisset Ulixes.

Pacifer huic dederat florem Cyllenius album,
moly vocant superi, nigra radice tenetur;
tutus eo monitisque simul caelestibus intrat
ille domum Circes, et ad insidiosa vocatus
295pocula, conantem virga mulcere capillos
reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
Inde fides dextraeque datae, thalamoque receptus
coniugii dotem sociorum corpora poscit.
Spargimur ignotae sucis melioribus herbae
300percutimurque caput conversae verbere virgae,
verbaque dicuntur dictis contraria verbis.
Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati
erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit
rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis
305bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi
haeremusque ducis collo nec verba locuti
ulla priora sumus quam nos testantia gratos.

PICUS AND CANENS

Annua nos illic tenuit mora, multaque praesens
tempore tam longo vidi, multa auribus hausi,
310hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una
quattuor e famulis ad talia sacra paratis.
Cum duce namque meo Circe dum sola moratur,
illa mihi niveo factum de marmore signum
ostendit iuvenale, gerens in vertice picum,
315aede sacra positum multisque insigne coronis.

Quis foret et quare sacra coleretur in aede,
cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti
accipeaitMacareu, dominaeque potentia quae sit
hinc quoque disce meae: tu dictis adice mentem!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Charles Simmons, 1899)
load focus English (Brookes More, 1922)
load focus English (Arthur Golding, 1567)
hide References (2 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: