previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ille refert: “Fessos ad litora curva iuvencos
adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
tantum respiceret, quantum superesse videret;
355parsque boum fulvis genua inclinarat harenis
latarumque iacens campos spectabat aquarum,
pars gradibus tardis illuc errabat et illuc,
nant alii celsoque exstant super aequora collo.
Templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,
360sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto.
Nereides Nereusque tenent: hos navita ponti
edidit esse deos, dum retia litore siccat.
Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis,
quam restagnantis fecit maris unda paludem.
365Inde fragore gravi strepitus loca proxima terret
belua vasta, lupus! Udisque paludibus exit,
oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus,
fulmineus, rubra suffusus lumina flamma.
Qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,
370acrior est rabie: neque enim ieiunia curat
caede boum diramque famem finire, sed omne
vulnerat armentum sternitque hostiliter omne.
Pars quoque de nobis funesto saucia morsu,
dum defensamus, leto est data. Sanguine litus
375undaque prima rubet demugitaeque paludes. —
Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:
dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,
arma capessamus coniunctaque tela feramus!”

Dixerat agrestis; nec Pelea damna movebant,
380sed, memor admissi, Nereida conligit orbam
damna sua inferias exstincto mittere Phoco.
Induere arma viros violentaque sumere tela
rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat
ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu
385prosilit et, nondum totos ornata capillos,
disicit hos ipsos, colloque infusa mariti,
mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur
et lacrimis, animasque duas ut servet in una.

Aeacides illi: “Pulchros, regina, piosque
390pone metus! Plena est promissi gratia vestri.
Non placet arma mihi contra nova monstra moveri:
numen adorandum pelagi est.” Erat ardua turris
arce focus summa, fessis loca grata carinis.
Adscendunt illuc stratosque in litore tauros
395cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento
ore ferum, longos infectum sanguine villos.

Inde manus tendens in aperti litora ponti
caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,
orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis
400flectitur Aeacidae: Thetis hanc pro coniuge supplex
accepit veniam. Sed enim revocatus ab acri
caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,
donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae
marmore mutavit. Corpus praeterque colorem
405omnia servavit: lapidis color indicat illum
iam non esse lupum, iam non debere timeri.
Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
fata sinunt: Magnetas adit vagus exul et illic
sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Brookes More, 1922)
load focus English (Arthur Golding, 1567)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: