previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Phaedra Hippolyto

Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem
     Mittit Amazonio Cressa puella viro.
Perlege, quodcumque estquid epistula lecta nocebit?
     Te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest;
5His arcana notis terra pelagoque feruntur.
     Inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit
     Lingua, ter in primo restitit ore sonus.
Qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori;
10      Dicere quae puduit, scribere iussit amor.
Quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum;
     Regnat et in dominos ius habet ille deos.
Ille mihi primo dubitanti scribere dixit:
     'Scribe! dabit victas ferreus ille manus.'
15Adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas,
     Figat sic animos in mea vota tuos!
Non ego nequitia socialia foedera rumpam;
     Famavelim quaerascrimine nostra vacat.
Venit amor gravius, quo seriusurimur intus;
20      Urimur, et caecum pectora vulnus habent.
Scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos,
     Frenaque vix patitur de grege captus equus,
Sic male vixque subit primos rude pectus amores,
     Sarcinaque haec animo non sedet apta meo.
25Ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis;
     Cui venit exacto tempore, peius amat.
Tu nova servatae capies libamina famae,
     Et pariter nostrum fiet uterque nocens.
Est aliquid, plenis pomaria carpere ramis,
30      Et tenui primam delegere ungue rosam.
Si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
     Candor ab insolita labe notandus erat,
At bene successit, digno quod adurimur igni;
     Peius adulterio turpis adulter obest.
35Si mihi concedat Iuno fratremque virumque,
     Hippolytum videor praepositura Iovi!
Iam quoquevix credesignotas mittor in artes;
     Est mihi per saevas impetus ire feras.
Iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco
40      Delia; iudicium subsequor ipsa tuum.
In nemus ire libet pressisque in retia cervis
     Hortari celeris per iuga summa canes,
Aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto,
     Aut in graminea ponere corpus humo.
45Saepe iuvat versare leves in pulvere currus
     Torquentem frenis ora fugacis equi;
Nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae,
     Quaeque sub Idaeo tympana colle movent,
Aut quas semideae Dryades Faunique bicornes
50      Numine contactas attonuere suo.
Namque mihi referunt, cum se furor ille remisit,
     Omnia; me tacitam conscius urit amor.
Forsitan hunc generis fato reddamus amorem,
     Et Venus ex tota gente tributa petat.
55Iuppiter Europenprima est ea gentis origo
     Dilexit, tauro dissimulante deum.
Pasiphae mater, decepto subdita tauro,
     Enixa est utero crimen onusque suo.
Perfidus Aegides, ducentia fila secutus,
60      Curva meae fugit tecta sororis ope.
En, ego nunc, ne forte parum Minoia credar,
     In socias leges ultima gentis eo!
Hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus;
     Me tua forma capit, capta parente soror.
65Thesides Theseusque duas rapuere sorores
     Ponite de nostra bina tropaea domo!
Tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin,
     Gnosia me vellem detinuisset humus!
Tunc mihi praecipue (nec non tamen ante placebas)
70      Acer in extremis ossibus haesit amor.
Candida vestis erat, praecincti flore capilli,
     Flava verecundus tinxerat ora rubor,
Quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque,
     Pro rigido Phaedra iudice fortis erat.
75Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti! —
     Fine coli modico forma virilis amat.
Te tuus iste rigor positique sine arte capilli
     Et levis egregio pulvis in ore decet.
Sive ferocis equi luctantia colla recurvas,
80      Exiguo flexos miror in orbe pedes;
Seu lentum valido torques hastile lacerto,
     Ora ferox in se versa lacertus habet,
Sive tenes lato venabula cornea ferro.
     Denique nostra iuvat lumina, quidquid agis.
85Tu modo duritiam silvis depone iugosis;
     Non sum militia digna perire tua.
Quid iuvat incinctae studia exercere Dianae,
     Et Veneri numeros eripuisse suos?
Quod caret alterna requie, durabile non est;
90      Haec reparat vires fessaque membra novat.
Arcuset arma tuae tibi sunt imitanda Dianae
     Si numquam cesses tendere, mollis erit.
Clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas
     Conciderant illo percutiente ferae;
95Nec tamen Aurorae male se praebebat amandum.
     Ibat ad hunc sapiens a sene diva viro.
Saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
     Sustinuit positos quaelibet herba duos.
Arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;
100      Illa ferae spolium pignus amoris habet.
Nos quoque quam primum turba numeremur in ista!
     Si Venerem tollas, rustica silva tua est.
Ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebunt
     Saxa neque obliquo dente timendus aper.
105Aequora bina suis obpugnant fluctibus isthmon,
     Et tenuis tellus audit utrumque mare.
Hic tecum Troezena colam, Pittheia regna;
     Iam nunc est patria carior illa mea.
Tempore abest aberitque diu Neptunius heros;
110      Illum Pirithoi detinet ora sui.
Praeposuit Theseusnisi si manifesta negamus
     Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi.
Sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo;
     In magnis laesi rebus uterque sumus.
115Ossa mei fratris clava perfracta trinodi
     Sparsit humi; soror est praeda relicta feris.
Prima securigeras inter virtute puellas
     Te peperit, nati digna vigore parens;
Si quaeras, ubi sitTheseus latus ense peregit,
120      Nec tanto mater pignore tuta fuit.
At ne nupta quidem taedaque accepta iugali
     Cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?
Addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis
     Non ego tollendi causa, sed ille fuit.
125O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
     In medio nisu viscera rupta forent!
I nunc, sic meriti lectum reverere parentis
     Quem fugit et factis abdicat ipse suis!
Nec, quia privigno videar coitura noverca,
130      Terruerint animos nomina vana tuos.
Ista vetus pietas, aevo moritura futuro,
     Rustica Saturno regna tenente fuit.
Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret,
     Et fas omne facit fratre marita soror.
135Illa coit firma generis iunctura catena,
     Inposuit nodos cui Venus ipsa suos.
Nec labor est celare, licet peccemus, amorem.
     Cognato poterit nomine culpa tegi.
Viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo;
140      Dicar privigno fida noverca meo.
Non tibi per tenebras duri reseranda mariti
     Ianua, non custos decipiendus erit;
Ut tenuit domus una duos, domus una tenebit;
     Oscula aperta dabas, oscula aperta dabis;
145Tutus eris mecum laudemque merebere culpa,
     Tu licet in lecto conspiciare meo.
Tolle moras tantum properataque foedera iunge
     Qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor!
Non ego dedignor supplex humilisque precari.
150      Heu! ubi nunc fastus altaque verba iacent?
Et pugnare diu nec me submittere culpae
     Certa fuicerti siquid haberet amor;
Victa precor genibusque tuis regalia tendo
     Bracchia! quid deceat, non videt ullus amans.
155Depudui, profugusque pudor sua signa reliquit.
     Da veniam fasse duraque corda doma!
Quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos,
     Quod veniant proavi fulmina torta manu,
Quod sit avus radiis frontem vallatus acutis,
160      Purpureo tepidum qui movet axe diem
Nobilitas sub amore iacet! miserere priorum
     Et, mihi si non vis parcere, parce meis!
Est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete
     Serviat Hippolyto regia tota meo!
165Flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum
     Mater; eris tauro saevior ipse truci?
Per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est!
     Sic numquam, quae te spernere possit, ames;
Sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit,
170      Silvaque perdendas praebeat alta feras;
Sic faveant Satyri montanaque numina Panes,
     Et cadat adversa cuspide fossus aper;
Sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas
     Diceris, arentem quae levet unda sitim!
175Addimus his precibus lacrimas quoque; verba precantis
     Qui legis, et lacrimas finge videre meas!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1813)
load focus English (1813)
hide References (4 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 62
    • George W. Mooney, Commentary on Apollonius: Argonautica, 3.683
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.380
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.53
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: