previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,
     Occiditexequias ite frequenter, aves!
Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis
     Et rigido teneras ungue notate genas;
5Horrida pro maestis lanietur pluma capillis,
     Pro longa resonent carmina vestra tuba!
Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,
     Expleta est annis ista querela suis;
Alitis in rarae miserum devertere funus
10      Magna, sed antiqua est causa doloris Itys.
Omnes, quae liquido libratis in aere cursus,
     Tu tamen ante alios, turtur amice, dole!
Plena fuit vobis omni concordia vita,
     Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
15Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,
     Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,
     Quid vox mutandis ingeniosa sonis,
Quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? —
20      Infelix, avium gloria, nempe iaces!
Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos
     Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
Non fuit in terris vocum simulantior ales
     Reddebas blaeso tam bene verba sono!
25Raptus es invidianon tu fera bella movebas;
     Garrulus et placidae pacis amator eras.
Ecce, coturnices inter sua proelia vivunt;
     Forsitan et fiunt inde frequenter anus.
Plenus eras minimo, nec prae sermonis amore
30      In multos poteras ora vacare cibos.
Nux erat esca tibi, causaeque papavera somni,
     Pellebatque sitim simplicis umor aquae.
Vivit edax vultur ducensque per aera gyros
     Miluus et pluviae graculus auctor aquae;
35Vivit et armiferae cornix invisa Minervae
     Illa quidem saeclis vix moritura novem;
Occidit illa loquax humanae vocis imago,
     Psittacus, extremo munus ab orbe datum!
Optima prima fere manibus rapiuntur avaris;
40      Inplentur numeris deteriora suis.
Tristia Phylacidae Thersites funera vidit,
     Iamque cinis vivis fratribus Hector erat.
Quid referam timidae pro te pia vota puellae
     Vota procelloso per mare rapta Noto?
45Septima lux venit non exhibitura sequentem,
     Et stabat vacuo iam tibi Parca colo.
Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato;
     Clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!'
Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet,
50      Udaque perpetuo gramine terra viret.
Siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum
     Dicitur, obscenae quo prohibentur aves.
Illic innocui late pascuntur olores
     Et vivax phoenix, unica semper avis;
55Explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas,
     Oscula dat cupido blanda columba mari.
Psittacus has inter nemorali sede receptus
     Convertit volucres in sua verba pias.
Ossa tegit tumulustumulus pro corpore magnus
60      Quo lapis exiguus par sibi carmen habet:
Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro.
     Ora fuere mihi plus ave docta loqui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
hide References (6 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 2
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 55
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 6.194
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • Smith's Bio, Moira
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: