previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Non ego mendosos ausim defendere mores
     Falsaque pro vitiis arma movere meis.
Confiteorsiquid prodest delicta fateri;
     In mea nunc demens crimina fassus eo.
5Odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi;
     Heu, quam quae studeas ponere ferre grave est!
Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum;
     Auferor ut rapida concita puppis aqua.
Non est certa meos quae forma invitet amores
10      Centum sunt causae, cur ego semper amem.
Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos,
     Uror, et insidiae sunt pudor ille meae;
Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est,
     Spemque dat in molli mobilis esse toro.
15Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,
     Velle, sed ex alto dissimulare puto.
Sive es docta, places raras dotata per artes;
     Sive rudis, placita es simplicitate tua.
Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat
20      Carminacui placeo, protinus ipsa placet.
Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet
     Culpantis cupiam sustinuisse femur.
Molliter inceditmotu capit; altera dura est
     At poterit tacto mollior esse viro.
25Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
     Oscula cantanti rapta dedisse velim;
Haec querulas habili percurrit pollice chordas
     Tam doctas quis non possit amare manus?
Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
30      Et tenerum molli torquet ab arte latus
Ut taceam de me, qui causa tangor ab omni,
     Illic Hippolytum pone, Priapus erit!
Tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas
     Et potes in toto multa iacere toro.
35Haec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque;
     Conveniunt voto longa brevisque meo.
Non est cultasubit, quid cultae accedere possit;
     Ornata estdotes exhibet ipsa suas.
Candida me capiet, capiet me flava puella,
40      Est etiam in fusco grata colore Venus.
Seu pendent nivea pulli cervice capilli,
     Leda fuit nigra conspicienda coma;
Seu flavent, placuit croceis Aurora capillis.
     Omnibus historiis se meus aptat amor.
45Me nova sollicitat, me tangit serior aetas;
     Haec melior, specie corporis illa placet.
Denique quas tota quisquam probet urbe puellas,
     Noster in has omnis ambitiosus amor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (3 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 85
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 86
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: