previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa,
     Dum perago tecum pauca, sed apta, vaca.
Hesterna vidi spatiantem luce puellam
     Illa, quae Danai porticus agmen habet.
5Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi.
     Rescripsit trepida 'non licet!' illa manu;
Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,
     Quod nimium dominae cura molesta tua est.
Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri
10      Desine; quem metuit quisque, perisse cupit.
Vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret,
     Unde nihil, quamvis non tueare, perit?
Sed gerat ille suo morem furiosus amori
     Et castum, multis quod placet, esse putet;
15Huic furtiva tuo libertas munere detur,
     Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
Conscius esse velisdomina est obnoxia servo;
     Conscius esse timesdissimulare licet.
Scripta leget secummatrem misisse putato!
20      Venerit ignotuspostmodo notus erit.
Ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam:
     Visat! iudiciis aegra sit illa tuis.
Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,
     Inposita gremio stertere fronte potes.
25Nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim,
     Quaesieris nec tu curva theatra time!
Conscius adsiduos commissi tollet honores
     Quis minor est autem quam tacuisse labor?
Ille placet versatque domum neque verbera sentit;
30      Ille potensalii, sordida turba, iacent.
Huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes;
     Atque ambo domini, quod probat una, probant.
Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit,
     Quod voluit fieri blanda puella, facit.
35Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat,
     Et simulet lacrimas carnificemque vocet.
Tu contra obiciens, quae tuto diluat illa,
     Et veris falso crimine deme fidem.
Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent.
40      Haec fac, in exiguo tempore liber eris.
Adspicis indicibus nexas per colla catenas?
     Squalidus orba fide pectora carcer habet.
Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat
     Tantalushoc illi garrula lingua dedit.
45Dum nimium servat custos Iunonius Io,
     Ante suos annos occidit; illa dea est!
Vidi ego conpedibus liventia crura gerentem,
     Unde vir incestum scire coactus erat.
Poena minor merito. nocuit mala lingua duobus;
50      Vir doluit, famae damna puella tulit.
Crede mihi, nulli sunt crimina grata marito,
     Nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant.
Seu tepet, indicium securas prodis ad aures;
     Sive amat, officio fit miser ille tuo.
55Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur;
     Iudicis illa sui tuta favore venit.
Viderit ipse licet, credet tamen ille neganti
     Damnabitque oculos et sibi verba dabit.
Adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse,
60      Et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!'
Quid dispar certamen inis? tibi verbera victo
     Adsunt, in gremio iudicis illa sedet.
Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus
     Toxica, non stricto fulminat ense manus.
65Quaerimus, ut tuto per te possimus amare.
     Quid precibus nostris mollius esse potest?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • Smith's Bio, Bago'as
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: