previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Siquis erit, qui turpe putet servire puellae,
     Illo convincar iudice turpis ego!
Sim licet infamis, dum me moderatius urat,
     Quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet.
5Atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem
     Formosae quoniam praeda futurus eram!
Dat facies animos. facie violenta Corinna est
     Me miserum! cur est tam bene nota sibi?
Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus,
10      Nec nisi conpositam se prius illa videt!
Non, tibi si facies animum dat et omina regni
     O facies oculos nata tenere meos! —
Collatum idcirco tibi me contemnere debes;
     Aptari magnis inferiora licet.
15Traditur et nymphe mortalis amore Calypso
     Capta recusantem detinuisse virum.
Creditur aequoream Pthio Nereida regi,
     Egeriam iusto concubuisse Numae,
Vulcano Venerem, quamvis incude relicta
20      Turpiter obliquo claudicet ille pede.
Carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte
     Iungitur herous cum breviore modo.
Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges;
     Te deceat medio iura dedisse foro.
25Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto;
     Non erit hic nobis infitiandus amor.
Sunt mihi pro magno felicia carmina censu,
     Et multae per me nomen habere volunt;
Novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam.
30      Ut fiat, quid non illa dedisse velit?
Sed neque diversi ripa labuntur eadem
     Frigidus Eurotas populiferque Padus,
Nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
     Ingenio causas tu dabis una meo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Sulpicia, Carmina Omnia, 6
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: