previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris
     Parva, sed inriguis ora salubris aquis.
Sol licet admoto tellurem sidere findat,
     Et micet Icarii stella proterva canis,
5Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis,
     Et viret in tenero fertilis herba solo.
Terra ferax Cereris multoque feracior uvis;
     Dat quoque baciferam Pallada rarus ager;
Perque resurgentes rivis labentibus herbas
10      Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
At meus ignis abest. verbo peccavimus uno! —
     Quae movet ardores est procul; ardor adest.
Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,
     In caeli sine te parte fuisse velim.
15Solliciti iaceant terraque premantur iniqua,
     In longas orbem qui secuere vias! —
Aut iuvenum comites iussissent ire puellas,
     Si fuit in longas terra secanda vias!
Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,
20      Dummodo cum domina, molle fuisset iter.
Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes
     Et dare non aequis vela ferenda Notis.
Non quae virgineo portenta sub inguine latrant,
     Nec timeam vestros, curva Malea, sinus;
25Non quae submersis ratibus saturata Charybdis
     Fundit et effusas ore receptat aquas.
Quod si Neptuni ventosa potentia vincat,
     Et subventuros auferat unda deos,
Tu nostris niveos umeris inpone lacertos;
30      Corpore nos facili dulce feremus onus.
Saepe petens Hero iuvenis transnaverat undas;
     Tum quoque transnasset, sed via caeca fuit.
At sine te, quamvis operosi vitibus agri
     Me teneant, quamvis amnibus arva natent,
35Et vocet in rivos currentem rusticus undam,
     Frigidaque arboreas mulceat aura comas,
Non ego Paelignos videor celebrare salubres,
     Non ego natalem, rura paterna, locum
Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos,
40      Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum;
     Separor a domina cur ego saepe mea?
At mihi te comitem iuraras usque futuram
     Per me perque oculos, sidera nostra, tuos!
45Verba puellarum, foliis leviora caducis,
     Inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt.
Siqua mei tamen est in te pia cura relicti,
     Incipe pollicitis addere facta tuis,
Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis
50      Ipsa per admissas concute lora iubas!
At vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes,
     Et faciles curvis vallibus este, viae!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
hide References (3 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 62
  • Cross-references to this page (2):
    • Harper's, Essĕdum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TABULAE
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: