previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quid iuvat inmunes belli cessare puellas,
     Nec fera peltatas agmina velle sequi,
Si sine Marte suis patiuntur vulnera telis,
     Et caecas armant in sua fata manus?
5Quae prima instituit teneros convellere fetus,
     Militia fuerat digna perire sua.
Scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
     Sternetur pugnae tristis harena tuae?
Si mos antiquis placuisset matribus idem,
10      Gens hominum vitio deperitura fuit,
Quique iterum iaceret generis primordia nostri
     In vacuo lapides orbe, parandus erat.
Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
     Iusta recusasset pondera ferre Thetis?
15Ilia si tumido geminos in ventre necasset,
     Casurus dominae conditor Urbis erat;
Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,
     Caesaribus tellus orba futura fuit.
Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
20      Temptasset, quod tu, si tua mater opus;
Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,
     Vidissem nullos matre negante dies.
Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,
     Pomaque crudeli vellis acerba manu?
25Sponte fluant matura suasine crescere nata;
     Est pretium parvae non leve vita morae.
Vestra quid effoditis subiectis viscera telis,
     Et nondum natis dira venena datis?
Colchida respersam puerorum sanguine culpant
30      Aque sua caesum matre queruntur Ityn;
Utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis
     Iactura socii sanguinis ulta virum.
Dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason
     Figere sollicita corpora vestra manu?
35Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris,
     Perdere nec fetus ausa leaena suos.
At tenerae faciunt, sed non inpune, puellae;
     Saepe, suos utero quae necat, ipsa perit.
Ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos,
40      Et clamant 'merito!' qui modo cumque vident.
Ista sed aetherias vanescant dicta per auras,
     Et sint ominibus pondera nulla meis!
Di faciles, peccasse semel concedite tuto,
     Et satis est; poenam culpa secunda ferat!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COTHURNUS
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: