previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas
     Uno posse aliquem tempore amare duas.
Per te ego decipior, per te deprensus inermis
     Ecce, duas uno tempore turpis amo!
5Utraque formosa est, operosae cultibus ambae;
     Artibus in dubio est haec sit an illa prior.
Pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa;
     Et magis haec nobis, et magis illa placet!
Erro, velut ventis discordibus acta phaselos,
10      Dividuumque tenent alter et alter amor.
Quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores?
     Non erat in curas una puella satis?
Quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo,
     In freta collectas alta quid addis aquas?
15Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem
     Hostibus eveniat vita severa meis!
Hostibus eveniat viduo dormire cubili
     Et medio laxe ponere membra toro!
At mihi saevus amor somnos abrumpat inertes,
20      Simque mei lecti non ego solus onus!
Me mea disperdat nullo prohibente puella
     Si satis una potest, si minus una, duae!
Sufficiamgraciles, non sunt sine viribus artus;
     Pondere, non nervis corpora nostra carent;
25Et lateri dabit in vires alimenta voluptas.
     Decepta est opera nulla puella mea;
Saepe ego lascive consumpsi tempora noctis,
     Utilis et forti corpore mane fui.
Felix, quem Veneris certamina mutua perdunt!
30      Di faciant, leti causa sit ista mei!
Induat adversis contraria pectora telis
     Miles et aeternum sanguine nomen emat.
Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando,
     Aequora periuro naufragus ore bibat.
35At mihi contingat Veneris languescere motu,
     Cum moriar, medium solvar et inter opus;
Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:
     'Conveniens vitae mors fuit ista tuae!'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 10.681
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: