previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

455
Tunc Cilicum liquere solum, Cyproque citatas
Immisere rates, nullas cui praetulit aras
Undae diva memor Paphiae, si numina nasci
Credimus, aut quemquam fas est coepisse deorum.
460Haec ubi deseruit Pompeius litora, totos
Emensus Cypri scopulos, quibus exit in Austrum,
Inde maris vasti transverso vertitur aestu:
Nec tenuit gratum nocturno lumine montem,
Infimaque Aegypti pugnaci litora velo
465Vix tetigit, qua dividui pars maxima Nili
In vada decurrit Pelusia septimus amnis.
Tempus erat, quo Libra pares examinat horas,
Non uno plus aequa die, noctique rependit
Lux minor hibernae verni solatia damni.
470Comperit ut regem Casio se monte tenere,
Flectit iter: nec Phoebus adhuc, nec carbasa languent.
Iam rapido speculator eques per litora cursu
Hospitis adventu pavidam compleverat aulam.
Consilii vix tempus erat: tamen omnia monstra
475Pellaeae colere domus: quos inter Achoreus,
Iam placidus senio, fractisque modestior annis,
(Hunc genuit, custos Nili crescentis in arva,
Memphis vana sacrit; illo cultore deorum
Lustra suae Phoebes non unus vixerat Apis)
480Consilii vox prima fuit; meritumque, fidemque,
Sacraque defuncti iactavit pignora patris.
Sed, melior suadere malis, et nosse tyrannos,
Ausus Pompeium leto damnasse Pothinus:
Ius et fas multos faciunt, Ptolemaee, nocentes.
485Dat poenas laudata fides, cum sustinet, inquit,
Quos Fortuna premit. Fatis accede deisque,
Et cole felices; miseros fuge. Sidera terra
Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto.
Sceptrorum vis tota perit, si pendere iusta
490Incipit: evertitque arces respectus honesti.
Libertas scelerum est, quae regna invisa tuetur,
Sublatusque modus gladiis. Facere omnia saeve
Non impune licet, nisi cum facis. Exeat aula,
Qui vult esse pius. Virtus et summa potestas
495Non coeunt: semper metuet, quem saeva pudebunt.
Non impune tuos Magnus contemserit annos;
Qui te nec victos arcere a litore nostro
Posse putat. Neu te sceptris privaverit hospes,
Pignora sunt propiora tibi: Nilonque Pharonque,
500Si regnare piget, damnatae redde sorori.
Aegyptum certe Latiis tueamur ab armis.
Quidquid non fuerit Magni, dum bella geruntur,
Nec victoris erit. Toto iam pulsus ab orbe,
Postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit,
505Cum qua gente cadat: rapitur civilibus umbris.
Nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,
Cuius Thessalicas saturat pars magna volucres:
Et metuit gentes, quas uno in sanguine mixtas
Deseruit: regesque timet, quorum omnia mersit:
510Thessaliaeque reus, nulla tellure receptus,
Sollicitat nostrum, quem nondum prodidit, orbem.
Iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querelae
Caussa data est. Quid sepositam semperque quietam
Crimine bellorum maculas Pharon, arvaque nostra
515Victori suspecta facis? cur sola cadenti
Haec placuit tellus, in quam Pharsalica fata
Conferres, poenasque tuas? Iam crimen habemus,
Purgandum gladio, quod nobis sceptra senatus
Te suadente dedit. Votis tua fovimus arma.
520Hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paravi
Non tibi, sed victo. Feriam tua viscera, Magne:
Malueram soceri: rapimur, quo cuncta feruntur.
Tene mihi dubitas an sit violare necesse,
Cum liceat? Quae te nostri fiducia regni
525Huc agit, infelix? Populum non cernis inermem,
Arvaque vix refluo fodientem mollia Nilo ?
Metiri sua regna decet viresque fateri.
Tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam,
Sub qua Roma iacet? bustum cineresque movere
530Thessalicos audes, bellumque in regna vocare?
Ante aciem Emathiam nullis accessimus armis:
Pompeii nunc castra placent, quae deserit orbis?
Nunc, victoris opes et cognita fata lacessis?
Adversis non deesse decet, sed laeta secutos.
535Nulla fides umquam miseros elegit amicos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PAPHUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: