previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


460Ut rapido cursu fati suprema morantem
Consumsere locum: parva tellure diremti,
Inde manus spectant, vultusque agnoscere quaerunt,
Quo sua pila cadant, aut quae sibi fata minentur,
Facturi quae monstra forent. Videre parentes
465Frontibus adversis, fraternaque cominus arma,
Nec libuit mutare locum. Tamen omnia torpor
Pectora constrinxit: gelidusque in viscera sanguis
Perculsa pietate coit: totaeque cohortes
Pila parata diu tensis tenuere lacertis.
470Di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur,
Sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,
Cuius torta manu commisit lancea bellum,
Primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.
O praeceps rabies, cum Caesar tela teneret,
475Inventa est prior ulla manus! Tunc stridulus aer
Elisus lituis, conceptaque classica cornu:
Tunc ausae dare signa tubae: tunc aethera tendit,
Extremique fragor convexa irrupit Olympi,
Unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
480Excepit resonis clamorem vallibus Aemus,
Peliacisque dedit rursus geminare cavernis:
Pindus agit fremitus, Pangaeaque saxa resultant,
Oetaeaeque gemunt rupes: vocesque furoris
Expavere sui tota tellure relatas.
485Spargitur innumerum diversis missile votis.
Vulnera pars optat, pars terrae figere tela,
Ac puras servare manus. Rapit omnia casus,
Atque incerta facit, quos vult, Fortuna nocentes.
Sed quota pars cladis iaculis ferroque volanti
490Exacta est? Odiis solus civilibus ensis
Sufficit, et dextras Romana in viscera ducit.
Pompeii densis acies stipata catervis,
Iunxerat in seriem nexis umbonibus arma:
Vixque habitura locum dextras ac tela movendi,
495Constiterat, gladiosque suos compressa tenebat.
Praecipiti cursu vesanum Caesaris agmen
In densos agitur cuneos: perque arma, per hostem
Quaerit iter. Qua torta graves lorica catenas
Opponit, tutoque latet sub tegmine pectus,
500Hac quoque perventum est ad viscera: totque per arma
Extremum est, quod quisque ferit. Civilia bella
Una acies patitur, gerit altera: frigidus inde
Stat gladius; calet omne nocens a Caesare ferrum.
Nec Fortuna diu, rerum tot pondera vertens,
505Abstulit ingentes, fato torrente, ruinas.
Ut primum toto diduxit cornua campo
Pompeianus eques, bellique per ultima fudit:
Sparsa per extremos levis armatura maniplos
Insequitur, saevasque manus immittit in hostem.
510Illic, quaeque suo miscet gens proelia telo,
Romanus cunctis petitur cruor. Inde sagittae,
Inde faces et saxa volant, spatioque solutae
Aeris et calido liquefactae pondere glandes.
Tunc et Ituraei, Medique Arabesque, soluto
515Arcu turba minax, nusquam rexere sagittas,
Sed petitur solus, qui campis imminet, aer:
Inde cadunt mortes. Sceleris sed crimine nullo
Externum maculant chalybem; stetit omne coactum
Circa pila nefas. Ferro subtexitur aether,
520Noxque super campos telis conserta pependit.
Tum Caesar, metuens, ne frons sibi prima labaret
Incursu, tenet obliquas post signa cohortes:
Inque latus belli, qua se vagus hostis agebat,
Immittit subitum non motis cornibus agmen.
525Immemores pugnae, nulloque pudore timendi
Praecipites fecere palam, civilia bella
Non bene barbaricis umquam commissa catervis.
Ut primum sonipes transfixus pectora ferro
In caput effusi calcavit membra regentis;
530Omnis eques cessit campis, glomerataque pubes
In sua conversis praeceps ruit agmina frenis.
Perdidit inde modum caedes, ac nulla secuta est
Pugna, sed hinc iugulis, hinc ferro bella geruntur:
Nec valet haec acies tantum prosternere, quantum
535Inde perire potest. Utinam, Pharsalia, campis
Sufficiat cruor iste tuis, quem barbara fundunt
Pectora; non alio mutentur sanguine fontes;
Hic numerus totos tibi vestiat ossibus agros:
Aut si Romano compleri sanguine mavis,
540Istis parce precor: vivant Galataeque Syrique,
Cappadoces, Gallique, extremique orbis Iberi,
Armenii, Cilices: nam post civilia bella
Hic populus Romanus erit. Semel ortus in omnes
It timor, et fatis datus est pro Caesare cursus.
545Ventum erat ad robur Magni, mediasque catervas.
Quod totos errore vago perfuderat agros,
Constitit hic bellum, fortunaque Caesaris haesit.
Illic non regum auxiliis collecta iuventus
Bella gerit, ferrumque manus movere rogatae:
550Ille locus fratres habuit, locus ille parentes.
Hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar.
Hanc fuge, mens, belli partem, tenebrisque relinque,
Nullaque tantorum discat me vate malorum,
Quam multum bellis liceat civilibus, aetas.
555Hae potius pereant lacrimae, pereantque querelae.
Quidquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: