previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Namque rates audax Lilybaeo litore solvit
Curio: nec forti velis Aquilone recepto
585Inter semirutas magnae Carthaginis arces
Et Clupeam tenuit stationis litora notae:
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se
Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
Inde petit tumulos exesasque undique rupes,
590Antaei quae regna vocat non vana vetustas.
Nominis antiqui cupientem noscere caussas
Cognita per multos docuit rudis incola patres,
Nondum post genitos Tellus effeta gigantes,
Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
595Nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon,
Aut Tityos Briareusque ferox: coeloque pepercit,
Quod non Phlegraeis Antaeum sustulit arvis.
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires
Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem,
600Iam defecta vigent renovato robore membra.
Haec illi spelunca domus: latuisse sub alta
Rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones.
Ad somnos non terga ferae praebere cubile
Adsuerunt, non silva torum: viresque resumit
605In nuda tellure iacens. Periere coloni
Arvorum Libyes: pereunt, quos adpulit aequor,
Auxilioque diu virtus non usa cadendi,
Terrae spernit opes: invictus robore cunctis,
Quamvis staret, erat. Tandem vulgata cruenti
610Fama mali, terras monstris aequorque levantem
Magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
Ille Cleonaei proiecit terga leonis,
Antaeus Libyci. Perfudit membra liquore
Hospes, Olympiacae servato more palaestrae:
615Ille, parum fidens pedibus contingere matrem,
Auxilium membris calidas infundit arenas.
Conseruere manus et multo brachia nexu.
Colla diu gravibus frustra tentata lacertis:
Immotumque caput fixa cum fronte tenetur:
620Miranturque habuisse parem. Nec viribus uti
Alcides primo voluit certamine totis,
Exhausitque virum: quod creber anhelitus illi
Prodidit, et gelidus fesso de corpore sudor.
Tunc cervix lassata quati: tunc pectore pectus
625Urgeri: tunc obliqua percussa labare
Crura manu. Iam terga viri cedentia victor
Adligat, et medium, compressis ilibus, arctat:
Inguinaque insertis pedibus distendit, et omnem
Explicuit per membra virum. Rapit arida tellus
630Sudorem: calido complentur sanguine venae.
Intumuere tori, totosque induruit artus,
Herculeosque novo laxavit corpore nodos.
Constitit Alcides stupefactus robore tanto:
Nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis
635Desectam timuit, reparatis anguibus, hydram.
Conflixere pares, telluris viribus ille,
Ille suis. Numquam saevae sperare novercae
Plus licuit. Videt exhaustos sudoribus artus
Cervicemque viri siccam, qua ferret Olympum.
640Utque iterum fessis iniecit brachia membris,
Non exspectatis Antaeus viribus hostis
Sponte cadit, maiorque, accepto robore, surgit.
Quisquis inest terris, in fessos spiritus artus
Egeritur; tellusque viro luctante laborat.
645Ut tandem auxilium tactae prodesse parentis
Alcides sensit: standum est tibi, dixit, et ultra
Non credere solo, sternique vetabere terra.
Haerebis pressis intra mea pectora membris:
Huc, Antaee, cades. Sic fatus, sustulit alte
650Nitentem in terras iuvenem. Morientis in artus
Non potuit nati tellus submittere vires.
Alcides medium tenuit: iam pectora pigro
Stricta gelu: terrisque diu non credidit hostem.
Hinc, aevi veteris custos, famosa vetustas
655Miratrixque sui signavit nomine terras.
Sed maiora dedit cognomina collibus istis,
Poenum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem,
Scipio. Iam sedes Libyca tellure potito
Haec fuit. En, veteris cernis vestigia valli.
660Romana hos primum tenuit victoria campos.
Curio laetatus, tamquam fortuna locorum
Bella gerat, servetque ducum sibi fata priorum,
Felici non fausta loco tentoria ponens,
Indulsit castris, et collibus abstulit omen,
665Sollicitatque feros non aequis viribus hostes.
Omnis Romanis quae cesserat Africa signis,
Tunc Vari sub iure fuit: qui, robore quamquam
Confisus Latio, regis tamen undique vires
Excivit Libycae gentis, extremaque mundi
670Signa, suum comitata Iubam. Non fusior ulli
Terra fuit domino: qua sunt longissima regna,
Cardine ab occiduo vicinus Gadibus Atlas
Terminat: a medio confinis Syrtibus Hammon:
At qua lata iacet vasti plaga fervida regni,
675Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis
Sufficiunt spatio. Populi tot castra sequuntur:
Autololes, Numidaeque vagi, semperque paratus
Inculto Gaetulus equo: tunc concolor Indo
Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto
680Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas
Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
Et gens quae nudo residens Massylia dorso
Ora levi flectit frenorum nescia virga:
Et solitus vacuis errare mapalibus Afer
685Venator, ferrique simul fiducia non est,
Vestibus iratos laxis operire leones.
Nec solum studiis civilibus arma parabat,
Privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno,
690Lege tribunicia solio depellere avorum
Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno,
Dum regnum te, Roma, facit. Memor ille doloris
Hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama,
695Et quod Caesareis numquam devota iuventus
Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis
Exploratus erat, Corfini captus in arce,
Infidusque novis ducibus, dubiusque priori,
Fas utrumque putat. Sed postquam languida segni
700Cernit cuncta metu, nocturnaque munia valli
Desolata fuga, trepida sic mente profatur:
Audendo magnus tegitur timor: arma capessam
Ipse prior: campum miles descendat in aequum,
Dum meus est: variam semper dant otia mentem.
705Eripe consilium pugna. Cum dira voluntas
Ense subit presso, et galeae texere pudorem,
Quis conferre duces meminit? quis pendere caussas?
Qua stetit, inde favet: veluti fatalis arenae
Muneribus non ira vetus concurrere cogit
710Productos: odere pares. Sic fatus, apertis
Instruxit campis acies: quem blanda futuris
Deceptura malis belli fortuna recepit.
Nam pepulit Varum campo, nudataque foeda
Terga fuga, donec vetuerunt castra, cecidit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: