previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quodsi non aliam venturo fata Neroni
Invenere viam, magnoque aeterna parantur
35Regna deis, coelumque suo servire tonanti
Non nisi saevorum potuit post bella Gigantum:
Iam nihil, o superi, querimur: scelera ipsa nefasque
Hac mercede placent: diros Pharsalia campos
Impleat, et Poeni saturentur sanguine manes;
40Ultima funesta concurrant proelia Munda.
His, Caesar, Perusina fames, Mutinaeque labores
Accedant fatis; et quas premit aspera classes
Leucas; et ardenti servilia bella sub Aetna:
Multum Roma tamen debet civilibus armis,
45Quod tibi res acta est. Te, quum, statione peracta,
Astra petes serus, praelati regia coeli
Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere,
Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus,
Telluremque nihil mutato sole timentem
50Igne vago lustrare iuvet: tibi numine ab omni
Cedetur, iurique tuo natura relinquet,
Quis deus esse velis, ubi regnum ponere mundi.
Sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe,
Nec polus aversi calidus qua vergitur Austri;
55Unde tuam videas obliquo sidere Romam.
Aetheris immensi partem si presseris unam,
Sentiet axis onus. Librati pondera coeli
Orbe tene medio: pars aetheris illa sereni
Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.
60Tunc genus humanum positis sibi consulat armis,
Inque vicem gens omnis amet: Pax missa per orbem
Ferrea belligeri compescat limina Iani.
Sed mihi iam numen: nec, si te pectore vates
Accipio, Cirrhaea velim secreta moventem
65Sollicitare deum, Bacchumque avertere Nysa.
Tu satis ad dandas Romana in carmina vires.
Fert animus causas tantarum expromere rerum,
Immensumque aperitur opus, quid in arma furentem
Impulerit populum, quid pacem excusserit orbi.
70Invida fatorum series, summisque negatum
Stare diu; nimioque graves sub pondere lapsus;
Nec se Roma ferens. Sic, quum, compage soluta,
Saecula tot mundi suprema coegerit hora,
Anticum repetent iterum chaos omnia; mixtis
Sidera sideribus concurrent: ignea pontum
Astra petent: tellus extendere litora nolet,
Excutietque fretum: fratri contraria Phoebe
Ibit, et, oblicum bigas agitare per orbem
Indignata, diem poscet sibi: totaque discors
80Machina divulsi turbabit foedera mundi.
In se magna ruunt: laetis hunc numina rebus
Crescendi posuere modum. Nec gentibus ullis
Commodat in populum, terrae pelagique potentem,
Invidiam Fortuna suam. Tu caussa malorum,
85Facta tribus dominis communis, Roma, nec umquam
In turbam missi feralia foedera regni.
O male concordes nimiaque cupidine caeci,
Quid miscere iuvat vires, orbemque tenere
In medio? Dum terra fretum, terramque levabit
90Aer, et longi volvent Titana labores,
Noxque diem coelo totidem per signa sequetur,
Nulla fides regni sociis, omnisque potestas
Impatiens consortis erit. Nec gentibus ullis
Credite, nec longe fatorum exempla petantur.
95Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
Nec pretium tanti tellus pontusque furoris
Tunc erat: exiguum dominos commisit asylum.
Temporis augusti mansit concordia discors;
Paxque fuit non sponte ducum. Nam sola futuri
100Crassus erat belli medius mora. Qualiter, undas
Qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos,
Nec patitur conferre fretum; si terra recedat,
Ionium Aegaeo franget mare: sic, ubi, saeva
Arma ducum dirimens, miserando funere Crassus
105Assyrias Latio maculavit sanguine Carras,
Parthica Romanos solverunt damna furores.
Plus illa vobis acie, quam creditis, actum est,
Arsacidae: bellum victis civile dedistis.
Dividitur ferro regnum: populique potentis,
110Quae mare, quae terras, quae totum continet orbem,
Non cepit fortuna duos. Nam pignora iuncti
Sanguinis, et diro ferales omine tedas
Abstulit ad manes, Parcarum, Iulia, saeva
Intercepta manu. Quodsi tibi fata dedissent
Maiores in luce moras, tu sola furentes
Inde virum poteras atque hinc retinere parentem,
Armatasque manus excusso iungere ferro,
Ut generos mediae soceris iunxere Sabinae.
Morte tua discussa fides, bellumque movere
120Permissum ducibus. Stimulos dedit aemula virtus.
Tu, nova ne veteres obscurent facta triumphos,
Et victis cedat piratica laurea Gallis,
Magne, times: te iam series ususque laborum
Erigit, impatiensque loci fortuna secundi.
125Nec quemquam iam ferre potest Caesarve priorem,
Pompeiusve parem. Quis iustius induit arma,
Scire nefas: magno se iudice quisque tuetur:
Victrix caussa deis placuit, sed victa Catoni
Nec coiere pares: alter, vergentibus annis
130In senium, longoque togae tranquillior usu,
Dedidicit iam pace ducem; famaeque petitor,
Multa dare in vulgus; totus popularibus auris
Impelli, plausuque sui gaudere theatri:
Nec reparare novas vires, multumque priori
135Credere fortunae. Stat magni nominis umbra:
Qualis frugifero quercus sublimis in agro,
Exuvias veteres populi sacrataque gestans
Dona ducum, nec iam validis radicibus haerens,
Pondere fixa suo est; nudosque per aera ramos
140Effundens, trunco, non frondibus, efficit umbram;
Et quamvis primo nutet casura sub Euro,
Tot circum silvae firmo se robore tollant,
Sola tamen colitur. Sed non in Caesare tantum
Nomen erat, nec fama ducis: sed nescia virtus
145Stare loco: solusque pudor, non vincere bello.
Acer et indomitus; quo spes, quoque ira vocasset,
Ferre manum, et numquam temerando parcere ferro:
Successus urgere suos, instare favori
Numinis: impellens, quidquid sibi, summa petenti,
150Obstaret, gaudensque viam fecisse ruina.
Qualiter expressum ventis per nubila fulmen
Aetheris impulsi sonitu mundique fragore
Emicuit, rupitque diem, populosque paventes
Terruit, obliqua praestringens lumina flamma.
155In sua templa furit: nullaque exire vetante
Materia, magnamque cadens, magnamque revertens
Dat stragem late, sparsosque recolligit ignes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: