Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cn. Tremellio pr. multa dicta est, quod cum M. Aemilio Lepido pontifice maximo iniuriose contenderat; sacrorumque quam magistratuum ius potentius fuit. lex de ambitu lata. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCCXXVIII CCCXVI. princeps senatus sextum Aemilius Lepidus. inter Ptolemaeos fratres, qui dissidebant, foedus ictum, ut alter Aegypto, alter Cyrenis regnaret. Ariarathes, Cappadociae rex, consilio Demetrii Syriae regis et viribus pulsus regno, a senatu restitutus est. missi a senatu, qui inter Masinissam et Carthaginienses de agro iudicarent. C. Marcius consul adversus Dalmatas primum parum prospere, postea, feliciter pugnavit. cum quibus bello confligendi causa fuit, quod Illyrios, socios populi Romani, vastaverant; eandemque gentem Cornelius Nasica consul domuit. Q. Opimius consul Transalpinos Liguras, qui Massiliensium oppida Antipolim et Nicaeam vastabant, subegit. praeterea res in Hispania a compluribus parum prospere gestas continet. consules anno quingentesimo nonagesimo octavo ab urbe condita magistratum kal. Ian. inire coeperunt. mutandi comitia causa fuit, quod Hispani rebellabant. legati ad disceptandum inter Carthaginienses et Masinissam missi nuntiaverunt vim navalis materiae se Carthagine deprehendisse. aliquot praetores a provinciis avaritiae nomine accusati damnati sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.