Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. quo creati sunt die, eo—sic enim placuerat
patribus—magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt;
et Publilius,
[2?]
penes quem fasces erant, “die, Sp. Postumi,” inquit. qui ubi surrexit, eodem illo vultu
quo sub iugum missus erat,
[3?]
“haud sum ignarus”
inquit, “consules, ignominiae non honoris causa me
primum excitatum iussumque dicere, non tamquam
senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua
ignominiosae pacis.
[4]
ego tamen, quando neque de
noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros
fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam; quae
sententia testis erit mihine an legionibus vestris
pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria
[p. 190]
sponsione obstrinxi;
[5]
qua tamen, quando iniussu populi1 facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur
Samnitibus.
[6]
dedamur per fetiales nudi vinctique;
exsolvamus religione populum, si qua obligavimus,
ne quid divini humanive obstet quo minus iustum
piumque de integro ineatur bellum.
[7]
interea consules exercitum scribere, armare, educere placet,
nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta
in deditionem nostram2 perfecta erunt.
[8]
vos, di immortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus
prospere bellum gerere,
[9?]
at vos satis habeatis vidisse
nos sub iugum missos, vidisse sponsione infami
obligates, videre nudos vinctosque hostibus deditos,
omnem iram hostium nostris capitibus excipientes;
[10]
novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite
gerere bellum velitis ut omnia ante nos consules
bella gesta sunt.”
[11]
quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque
viri incessit homines ut modo vix crederent illum
eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedae
pacis fuisset;
[12]
modo miserarentur quod vir talis etiam
praecipuum apud hostes supplicium passurus esset
ob iram diremptae pacis.
[13]
cum omnes laudibus modo
[p. 192]
prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent,3
[14?]
temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q.
Maelio tribunis plebis, qui neque exsolvi religione
populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restituerentur;
[15]
neque se pro eo quod spondendo pacem servassent
exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse;
neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi
hostibus violarive posse.4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.