previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus; Decius collega datur. Valerius praetor quartum creatus. consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. [2] is profectus1 ad Nuceriam Alfaternam, [3?] cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset,2 oppugnando ad deditionem subegit. [4] cum Samnitibus acie dimicatum. haud magno certamine hostes victi; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt.

[5] Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna erat. tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere. [6] volsiniensium castella aliquot vi cepit; quaedam ex his diruit ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum [p. 326] terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab3 consule peteret. [7] ac de eo quidem nihil impetratum; indutiae annuae datae. stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces indutiarum fuit.

[8] tranquillas res iam in4 Etruscis turbavit repentina defectio Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat. [9] ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent. [10] quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. [11] nec Romae spernebatur Umbrorum bellum, et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem incolerent. [12] itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret. [13] dicto paruit consul magnisque itineribus ad Mevaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit.

[14] repens adventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Umbros ut alii recedendum ad urbes munitas, [p. 328] quidam omittendum bellum censerent; [15] plaga una5Materinam ipsi appellantnon continuit modo ceteros in armis sed confestim ad certamen egit. castra vallantem Fabium adorti sunt. [16] quos ubi effusos ruere in munimenta consul vidit, revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.6 [17] haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem. ante imperium, deinde concentu7 tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur. [18] non tamquam in viros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res; umbonibus incussaque ala sternuntur hostes. [19] plus capitur hominum quam caeditur, atque una vox ponere arma iubentium per totam fertur aciem. [20] itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli. postero insequentibusque [p. 330] diebus et ceteri Umbrorum populi deduntur;8 Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.

1 Is profectus Sigonius: profectus ω.

2 esset A2 (or A5) marg. Madvig: êâ L:DA: est (or ēω: wanting in O.

3 A.U.C. 446

4 iam in Madvig: iam ω.

5 A.U.C. 446

6 sint modius: sunt ω.

7 deinde concentu (contentu PU: concerta F: conuentu T) ω: ante concentu M: ante concentum M3.

8 A.U.C. 446

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
hide References (73 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marsi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Materina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mevania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Noceria Alfaterna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocriculani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocriculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Peligni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pupiniensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Maximus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vmbo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vmbri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vmbria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsinienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etruria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etrusci
    • Harper's, Marrucīni
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MARRUCI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MEVA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NUCE´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), OCRICULUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), UMBRIA
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Vale'rius
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (33):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: