previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. pari subinde periculo gloriaeque eventu1 bellum in Samnitibus erat, qui praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt. [2] duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento caelaverunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. [3] spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum; galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae. his vaginae argenteae, baltea argentea: auratae vaginae, aurea baltea illis erant, et equorum inaurata tapeta.2 his dextrum cornu datum; illi in sinistro consistunt. [4] notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento sed ferro et animis fretum: [5] quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et volnera. [6] virtutem [p. 320] esse militis decus et omnia illa victoriam sequi et3 ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse.

[7] his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. [8] simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet. [9] prior forte iunius commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes; eos se Orco mactare Iunius dictitans4 cum intulisset signa turbavit ordines et haud dubie impulit aciem. [10] quod ubi sensit dictator, “ab laevone cornu victoria incipietinquit, “et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet?” [11] concitat milites; nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt. [12] M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos ut partem secum capesserent decoris in transversa latera hostium incurrunt. [13] is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, [p. 322] tum fuga ab Samnitibus coepta. iam strage hominum5 armorumque insignium campi repleri. ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis.

[15] dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius triumpho longe maximam speciem captiva arma praebuere. [16] tantum magnificentiae visum in iis,6 ut aurata scuta dominis argentariarum7 ad forum ornandum dividerentur. inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur. [17] et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.

[18] eodem anno cum reliquiis8 Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat. [19] ipsum oppidumnam ad moenia victor accessitcepisset, ni legati dedentes urbem exissent. [20] praesidio Perusiae [p. 324] imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus9 prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus; [21] quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit.

1 A.U.C. 446

2 The words his vaginae—tapeta are not found in the MSS. of Livy. nonius (194, 20) cites (as from Liv. IX) auratae vaginae, aurata baltea illis erant, and Auctor explan. in donatum, and Probus (cf. keil, Gram, Lat. IV 542 and 129) ascribe to Livy (“Livy or Virgil,Probus) erant et equorum inaurata tapeta. Walters and Conway suggest placing them as in the text, prefixing his vaginae argenteae, baltea argentea which they conjecture to have stood in the original (class. Quart. 12 (1918) p. 103).

3 A.U.C. 464

4 intulisset T2 (or T1) ς: intulissent ω.

5 A.U.C. 446

6 iis Us: hiis A: his ω.

7 argentariarum muretus: argentariorum (-oriorum O) ω.

8 reliqniis F3 ς: reliquis ω.

9 A.U.C. 446

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (65 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
  • Cross-references to this page (27):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocrea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Papirius Cursor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perusia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spongia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tensae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tunica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aediles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentariae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Maximus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cuneus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galea
    • Harper's, Forum
    • Harper's, Trapezītae
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARGENTA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FORUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLADIATO´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PERU´SIA
    • Smith's Bio, Cursor
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Vale'rius
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (30):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: