Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab
Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus
ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque
munitiones, si qua posset, acies hostium instructa
occurrit;
[2]
quorum ingentem multitudinem cum
ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco
paucitatem suorum adiuvaret, flectit paululum in
clivos agmen—aspreta erant strata saxis—inde signa
in hostem obvertit.
[3]
Etrusci omnium praeterquam
multitudinis suae, qua sola freti erant, immemores
proelium ineunt adeo raptim et avide ut abiectis
missilibus,quo celerius manus consererent, stringerent
gladios vadentes in hostem;
[4]
Romanus contra nunc
tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse
armabat, ingerere.
[5]
igitur scuta galeaeque ictae
cum etiam quos non volneraverant turbarent neque
[p. 300]
subire erat facile ad propiorem pugnam neque1 missilia habebant, quibus eminus rem gererent—stantes
et expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret,
quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et
instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis
hastati et principes invadunt.
[7]
eum impetum non
tulerunt Etrusci versisque signis fuga effusa castra
repetunt. sed equites Romani praevecti per obliqua
campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad
castra itinere montes petunt;
[8]
inde inermi paene
agmine ac vexato volneribus in silvam Ciminiam
penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum
caesis, duodequadraginta signis militaribus captis,
castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur.
tum de persequendo hoste agitari coeptum.
1 A.U.C. 444
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.