previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. haec sine ullius adsensu cavillante Appioen1 inquit, "Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit, [2?] nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia. [3] haec est eadem familia, Quirites, cuius vi atque iniuriis compulsi extorres patria Sacrum montem cepistis; haec adversus quam tribunicium auxilium vobis comparastis; [4] haec propter quam duo exercitus Aventinum insedistis; haec quae fenebres leges, haec quae agrarias semper impugnavit. [5] haec conubia patrum [p. 292] et plebis interrupit; haec plebi ad curules2 magistratus iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius vestrae libertati. itane tandem, Appi Claudi? [6] cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerunt,3 nobilissimi fortissimique viri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit? [7] immo vero omnes scierunt4 et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus, et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.

[8] "An hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum? [9] An populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit Aemilia lex violentos illos censores C. Furium5 et M. Geganium, qui quid iste magistratus in re publica mali6 facere posset indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt; [10] tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem7 auspiciis, eodem iure creatum. [11] An hunc non ut qui optimo iure censor creatus esset populus creavit? tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac [p. 294] singulare valeat? [12] quem tu regem sacrificiorum crees?8 amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet. quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? quem clavi figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees? [13] quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abierunt magistratu! [14] quid ego antiqua repetam? nuper intra decem9 annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones severius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab inimicis est, ut privatus obviam iret crimini, dictatura se abdicavit. [15] nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraveris a familia imperiosissima et superbissima; non die, non hora citius quam necesse est magistrate abieris, modo ne excedas finitum tempus. [16] satis est aut diem aut mensem censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra quam licet Aemilia lege censuram geram et solus geram. hoc quidem iam regno simile est.

[17] "An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est? [18] paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso cui [p. 296] fit institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius10 [19?] sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris quod ominari etiam reformidat animus. [20] urbs eo lustro capta est quo demortuo collega C. Iulio11 L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit. [21] et quanto modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi! nec solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem invenit qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt. [22] te nec quod dies exiit12 censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet: virtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum hominumque ponis.

[23] “ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia quem gessisti non modo manu violatum sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem; [24] sed et haec quae adhuc egi pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et nisi Aemiliae legi parueris, [25] in vincula duci iubebo, nec cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis [p. 298] censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non13 renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc14 patiar.”

[26] haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in vincula duci iussit. approbantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium ordinum solus censuram gessit.

1 “en” aldus: ē FO: est ω.

2 A.U.C. 444

3 fuerunt (fuer_) F: fuerin ω.

4 scierunt H. J. Mueller: sciuerunt ω:sciuerint DA.

5 C. Furium ς: m_. furium ω.

6 mali A2 (or A4): male ω: mala M.

7 iisdem ς: isdem T2: hiisdem A: hisdem ω.

8 A.U.C. 444

9 decem ω:1 quinque klockius Iac. Gronovius (chap. xxvi. § 7).

10 A.U.C. 444

11 C. Iulio Walters and Conway: C. Iulio censore ω.

12 exiit ς:exit ω.

13 A.U.C. 444

14 gerere nunc ς:gerere non ω: gerere ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (60 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
  • Cross-references to this page (24):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: