Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. querentes magis quam consultantes nox
oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent: “per
obices viarum,” alius,1 “per adversa montium, per
silvas,
[2?]
qua ferri arma poterunt, eamus, modo ad
hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope
triginta vincimus; omnia aequa et plana erunt
[p. 170]
Romano in perfidum Samnitem pugnanti”; alius:2 “quo aut qua eamus? num montes moliri sede sua paramus? dum haec imminebunt iuga, qua tu
ad hostem venias?3 armati inermes, fortes ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus; ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum conficiet.”
[4]
his in vicem sermonibus
qua cibi qua quietis immemor nox traducta est.
ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis
suppetebat rebus; itaque universi Herennium
Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent.
[5]
iam is gravis annis non militaribus
solum sed civilibus quoque abscesserat muneribus;
in corpore tamen adfecto vigebat vis animi consiliique.
[6]
is ubi accepit ad furculas Caudinas inter
duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus
ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum
inviolatos dimittendos.
[7]
quae ubi spreta sententia
est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur,
censuit ad unum omnes interficiendos.
[8]
quae ubi
tam discordia inter se velut ex ancipiti oraculo
responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis
iam animum quoque patris consenuisse in adfecto
corpore rebatur, tamen consensu omnium victus est
ut ipsum in consilium acciret.
[9]
nec gravatus senex
[p. 172]
plaustro in castra dicitur advectus vocatusque in4 consilium ita ferme locutus esse ut nihil sententiae
suae mutaret, causas tantum adiceret:
[10]
priore se
consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo
populo per ingens beneficium perpetuam firmare
pace amicitiamque; altero consilio in multas aetates,
quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura vires Romana res esset, bellum differre; tertium
nullum consilium esse.
[11]
cum filius aliique principes
percontando5 exsequerentur, quid si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli victis imponerentur,
[12?]
“ista quidem
sententia” inquit “ea est, quae neque amicos parat
nec inimicos tollit. servate modo quos ignominia
inritaveritis: ea est Romana gens quae victa quiescere
nesciat.
[13]
vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit, nec eos ante
multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet.”
neutra sententia accepta Herennius domum e castris
est avectus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.