Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. consules egregia victoria parta protinus
inde ad Bovianum oppugnandum legiones ducunt;
[2]
ibique hiberna egerunt, donec ab novis consulibus,
L. Papirio Cursore quintum C. Iunio Bubulco iterum
nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio
magistro equitum exercitum accepit.
[3]
is cum audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam,
omisso Boviano ad Fregellas pergit. unde nocturna
Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis
praesidioque valido imposito in Campaniam reditum
maxime ad Nolam armis repetendam.
[4]
eo se intra
[p. 272]
moenia sub adventum dictatoris et Samnitium omnis1 multitudo et Nolana agrestis contulerat.2 dictator
urbis situ circumspecto,
[5?]
quo apertior aditus ad
moenia esset, omnia aedificia—et frequenter ibi
habitabatur—circumiecta muris incendit; nec ita
multo post, sive a Poetelio dictatore sive ab C.
Iunio consule—nam utrumque traditur,—Nola est
capta.
[6]
qui captae decus Nolae ad consulem trahunt,
adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas,
Poetelium autem pestilentia orta clavi figendi causa
dictatorem dictum.
[7]
Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae
sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Volsci Pontias,
insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant.
[8]
et Interamnam Sucasinam3 ut deduceretur colonia,
senati consultum4 factum est; sed triumviros creavere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Valerius P. Decius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.