previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria Samnitium facta. [2] nec diu proditoribus impunita res fuit: haud procul inde exercitus Romanos erat, cuius primo impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi; [3] eoque ira processit ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent. [4] praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat. [5] vicit tamen sententia ut mitterentur coloni. duo milia et quingenti missi.

eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae. [6] de quibus cum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit. [p. 262] C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum equitum1 dixit. ingens erat magistratus eius terror. itaque, sive is timor seu conscientia fuit,2 Calavios3 Ovium4 Noviumqueea capita coniurationis fuerantpriusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit. [8] deinde ut quaestioni Campanae materia decessit, versa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae sed in universum qui usquam coissent coniurassentve adversus rem publicam quaeri senatum iussisse; [9] et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse. latiorque et re et personis quaestio fieri haud abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse. [10] postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur. [11] inde nobilitas, nec ii5 modo in quos crimen intendebatur sed universi, simul negare nobilium id crimen esse, quibus, si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum; [12] ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse, simul magistratu abissent.

[13] tum enimvero Maenius, iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem6 ita verba fecit: [14] “et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, [p. 264] Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est7 innocentiae meae; neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit. [15] sed quoniam quidam nobiles hominesqua de causa vos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere [16?] melius estprimum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt; [17] postremo repulsi inde adeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent visain nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit; [18] —ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam quae non possint temptari ne rationem vitae reddant, me obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico. [19] vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.” [20] abdicat inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio [p. 266] equitum; primique apud consulesiis enim ab senatu8 mandata res estrei facti adversus nobilium testimonia egregie absolvuntur. [21] Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est. [22] nec diutius, ut fit, quam dum recens erat quaestio per clara nomina reorum viguit; inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque adversus quas comparata erat oppressa est.

1 A.U.C.440

2 sive is timor seu conscientia fuit Madvig: siue timor seu conscientiae uis PF (or ius) OTD (or ius) LA2 (and A4 over erasure): siuet (or siuei) timor seu conscientia eius M (or M1or M2 over erasure): siue is timor seu conscientiae uis U.

3 Calavios ς: calabios ω.

4 Ovium ς: obium (or obuium) ω.

5 iiς: hi (or hii) ω: in PF: omitted by O.

6 contionem D4ς: contione ω.

7 A.U.C. 440

8 A.U.C. 440

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (73 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.8
  • Cross-references to this page (21):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (34):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: