previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. restat ut copiae copiis comparentur vel numero vel militum genere vel multitudine auxiliorum. censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. [2] itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones; [3] quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebant bellum. [4] Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis et Aequis et omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac Vestinis atque Apulis, adiuncta omni ora1 Graecorum inferi maris a Thuriis2 Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus aut3 socios validos Romanis aut fractos bello invenisset hostes. [5] ipse traiecisset mare cum veteranis Macedonibus, non plus triginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat. persas Indos aliasque si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium traheret.

[p. 238] [6] adde, quod Romanis ad manum domi supplementum4 esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset. [7] arma clipei essent illis sarisaeque5 : Romano scutum, maius corpori tegumentum, et pilum, haud paulo quam hasta vehementius ictu missuque6 telum. statarius uterque miles, ordines servans; sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis iungenti. iam in opere quis par Romano miles, [9?] quis ad tolerandum laborem melior? uno proelio victus Alexander bello victus esset: Romanum, quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? [10] ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, [11] quod Epiri regem Alexandrum mortifero volnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuvene cum sua conferentem.

[12] equidem cum per annos quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, [p. 240] vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad7 unum bellum; et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbes armaret, simul8 Punico Romanoque obrutus bello esset. [14] non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne cum periculo quidem suo. [15] absit invidia verbo et civilia bella sileant: nunquam9 a pedite, nunquam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquam nostris locis laboravimus; [16] equitem sagittas, saltus impeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest. [17] mille acies graviores quam Macedonum atque Alexandri avertit avertetque, modo sit perpetuus huius qua vivimus pacis amor et civilis cura concordiae.—

1 omni ora O1Ax (or A1) aldus: omnis ora ω.

2 a Thuriisς: a Thuris (or athuris) ω: authuris F: a brutiis Gronovius.

3 aut dobree: Samnites aut ω.

4 A.U.C. 435

5 Arma clipei essent illis sarisaeque Madvig: arma cluisset arma cluisset sarisaeque illis id est hastae M: arma cluisset sarisaeque etC. 11 or M2: arma clipeus (or clupeus) sarisaeque (or -eque) illis (or illis portare or illis. at or illis id est hastae) ω.

6 ictu missuque ς: ictu missumque PTA2: ictum niissumque ω.

7 A.U.C. 435

8 simul ς: et simul ω.

9 nunquam dobree and Madvig: nunquam ab equite hoste nunquam ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (66 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.195
  • Cross-references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedonica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Persae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phalanx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pilum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sarisae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Statarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessali
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thurias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aciei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alexander M.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Asia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cauaium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clypeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cumae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equitatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Indi
  • Cross-references in general dictionaries to this page (31):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: