previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit. [2] qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam, [3?] ingenii quod sibi victor induerat spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam venisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset. [4] referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae stirpis. [5] quid [p. 232] si vini amor in dies fieret acrior? quid si trux ac1 praefervida ira?—Nec quicquam dubium inter scriptores refero—, nullane haec damna imperatoriis virtutibus ducimus? [6] id vero periculum erat, quod levissimi ex Graecis, qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae favent, dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, [7?] sustinere non potuerit populus Romanus; et adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernentes2 tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt hominesid quod ex monumentis orationum patetadversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit!

[8] quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo; unius tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem annorum felicitate; [9] quam qui eo extollunt quod populus Romanus etsi nullo bello multis tamen proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et eius iuvenis, cum populi iam quadringentesimum3 bellantis annum rebus conferre. [10] miremur si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam [p. 234] longo spatio quam in aetate tredecim annorum4 fortuna variaverit? [11] quin tu hominis cum homine et ducis cum duce fortunam confers?5 [12] quot Romanos duces nominem quibus nunquam adversa fortuna pugnae fuit! paginas in annalibus magistratuumque fastis6 percurrere licet consulum dictatorumque quorum nec virtutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit. [13] et quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit; [14] ab tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus; [15] collegae nunc temeritas nunc pravitas impedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt. [16] at hercule reges non liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur. [17] invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset; [18] immo etiam eo plus periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non [p. 236] solum obnoxium sed etiam offerentem se, Romani7 multi fuissent Alexandro vel gloria vel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine viveret morereturque.

1 A.U.C. 435

2 cernentes UDX (Madvig): cernente ω.

3 quadringentesimum (i.e. CCCC) tan. Faber: octingentesimum (i.e. DCCC) ω.

4 A.U.C. 435

5 hominis cum homine et ducis cum duce fortunam confers? Madvig: hominis cum homine et ducis (duces F) cum fortunam cum fortuna (cum fortuna fortunam T) confers ω: homines cum homine, [et] duces cum duce, fortunam cum fortuna confers Walters and Conway.

6 magistratuumque fastis Walters and Conway: magistratuum fastisque ω.

7 A.U.C. 435

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
hide References (54 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.3
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Maelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parthi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Persae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thebae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alexander M.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fastos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graeci
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ADORA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FASTI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (25):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: