previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. Fabius, alienae sortis uictor belli, in suam prouinciam exercitum reduxit. [2] itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus continuauerat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Uolumnius consules fuerunt, prorogauit maxime Appio aduersante imperium. [3] Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus inuenio. [4] creatus consul, cum collegae nouum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli decus penes alios esset. [5] Uolumnium prouinciae haud paenituit. multa secunda proelia fecit; aliquot urbes hostium ui cepit. praedae erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuuabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris auidum. [6] Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra compulsi; nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset. [7] [p. 9079]postero die uixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti qui Samnitium forent ut cum singulis uestimentis emitterentur; ii omnes sub iugum missi. [8] sociis Samnitium nihil cautum; ad septem milia sub corona ueniere. qui se ciuem Hernicum dixerat seorsus in custodia habitus; [9] eos omnes Fabius Romam ad senatum misit; et cum quaesitum esset dilectu an uoluntarii pro Samnitibus aduersus Romanos bellassent, [10] per Latinos populos custodiendi dantur, iussique eam integram rem noui consules P. Cornelius Aruina Q. Marcius Tremulushi enim iam creati erantad senatum referre. [11] id aegre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum uocant, praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Uerulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.9
  • Cross-references to this page (30):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: