previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. [p. 9060]haec sine ullius adsensu cauillante Appio 'en' inquit, 'Quirites, illius Appi progenies, qui decemuirum in annum creatus altero anno se ipse creauit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus priuatus fasces et imperium obtinuit, [2] nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia. [3] haec est eadem familia, Quirites, cuius ui atque iniuriis compulsi, extorres patria Sacrum montem cepistis; haec, aduersus quam tribunicium auxilium uobis comparastis; [4] haec, propter quam duo exercitus Auentinum insedistis; haec, quae fenebres leges, haec, quae agrarias semper impugnauit; [5] haec conubia patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius uestrae libertati. [6] itane tandem, Appi Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique uiri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit? [7] immo uero omnes sciuerunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat noua. [8] [p. 9061]an hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum? [9] an populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit Aemilia lex uiolentos illos censores, C. Furium et M. Geganium, qui quid iste magistratus in re publica mali facere posset indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt; [10] tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure creatum. [11] an hunc non, ut qui optimo iure censor creatus esset, populus creauit? tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac singulare ualeat? [12] quem tu regem sacrificiorum crees? amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet. quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? quem claui figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees? [13] quam isti stolidos ac socordes uideri creditis eos qui intra uicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicauerunt aut qui uitio creati abierunt magistratu. [14] [p. 9062]quid ego antiqua repetam? nuper intra decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones seuerius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab inimicis est, ut priuatus obuiam iret crimini, dictatura se abdicauit. [15] nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraueris a familia imperiosissima [superbissima]; non die, non hora citius quam necesse est magistratu abieris, modo ne excedas finitum tempus. [16] satis est aut diem aut mensem censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra quam licet Aemilia lege censuram geram, et solus geram. hoc quidem iam regno simile est. [17] an collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est? [18] paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab nobilissimus antistitibus eius sacri ad seruorum ministerium religiosus censor deduxisti, [19] gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi uniuersam rem publicam eo nefario obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus. [20] [p. 9063]urbs eo lustro capta est, quo demortuo collega C. Iulio [censore], L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogauit. [21] et quanto modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem inuenit qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt. [22] te nec quod dies exit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet: uirtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum hominumque ponis. [23] ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac uerecundia quem gessisti, non modo manu uiolatum sed ne uerbo quidem inclementiori a me appellatum uellem; [24] sed et haec quae adhuc egi peruicacia tua et superbia coegit me loqui, et, nisi Aemiliae legi parueris, in uincula duci iubebo nec, [25] cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.' haec taliaque cum dixisset, [26] prendi censorem et in uincula duci iussit. approbantibus sex tribunis actionem collegae, tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque inuidia omnium ordinum solus censuram gessit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (59 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
  • Cross-references to this page (23):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: