Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
et loquimur de Alexandro nondum merso
secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit.
[2]
qui
si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam,
ingenii,
[3]
quod sibi victor induerat, spectetur, Dareo
magis similis quam Alexandro in Italiam venisset et
exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam
in Persarum mores adduxisset.
[4]
referre in tanto rege
piget superbam mutationem vestis et desideratas humi
iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae divinae stirpis.
[5]
quid? si vini amor in dies
fieret acrior, quid?
[6]
si trux ac praefervida ira nec quicquam dubium inter scriptores refero—, nullane haec damna imperatoriis virtutibus ducimus? id
vero periculum erat, quod levissimi ex Graecis, qui
Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae
favent, dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri,
quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse,
[7]
sustinere non potuerit populus Romanus, et adversus
quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis,
cernentes tum maxime prope fumantes Thebarum
ruinas contionari libere ausi sint homines, id quod ex
monumentis orationum patet, adversus eum nemo ex
tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit!
[p. 524]
Quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo;
[8]
unius tamen ea magnitudo hominis erit, collecta paulo
plus decem annorum felicitate;
[9]
quam qui eo extollunt,
quod populus Romanus, etsi nullo bello, multis tamen
proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res
gestas, et eius iuvenis, cum populi iam quadringentesimum bellantis annum rebus conferre.
[10]
miremur, si,
cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex
illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate
tredecim annorum fortuna variaverit?
[11]
quin tu hominis cum homine et ducis cum duce fortunam confers?
quot Romanos duces nominem,
[12]
quibus numquam adversa fortuna pugnae fuit! paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque, quorum nec virtutis nec fortunae ullo die
populum Romanum paenituit.
[13]
et, quo sint mirabiliores
quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque
dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit;
[14]
ab tribunis plebis dilectus inpediti
sunt; post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus;
[15]
collegae nunc temeritas nunc pravitas inpedimento aut damno fuit; male gestis rebus
alterius successum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt.
[16]
at hercule reges non
liberi solum inpedimentis omnibus sed domini rerum
temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur.
[17]
invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella
gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset;
[18]
immo etiam eo plus periculi subisset, quod
Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem se,
[19]
Romani multi fuissent Alexandro vel gloria vel rerum
magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine
publico discrimine viveret morereturque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.