previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. eodem anno Alexandream in Aegypto1 proditum conditam, Alexandrumque Epiri regem ab exsule Lucano interfectum sortes Dodonaei iouis eventu adfirmasse. [2] accito ab Tarentinis in Italiam data dictio erat, caveret Acherusiam aquam Pandosiamque urbem: ibi fatis eius terminum dari. [3] eoque ocius transmisit in Italiam ut quam maxime procul abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex Molosside fluentem in Stagna Inferna2 accipit Thesprotius sinus. [4] ceterum ut3 ferme fugiendo in media fata ruitur, cum saepe Bruttias [p. 94] Lucanasque legiones fudisset, Heracleam4 Tarentinorum coloniam ex Lucanis, Sipontum Apulorum, Consentiamque5 Bruttiorum ac Terinam,6 alias inde Messapiorum7 ac Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias illustres in Epirum, quas obsidum numero haberet, [5?] misisset, haud procul Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus, tres tumulos aliquantum inter se distantes insedit, ex quibus incursiones in omnem partem agri hostilis faceret; [6] et ducentos ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem gerentes fidem.

[7] imbres continui campis omnibus inundatis8 cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu opprimuntur; deletisque eis ad ipsius obsidionem omnes conversi. [8] inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt, pactoque reditu promissum est regem aut vivum aut mortuum in potestatem daturos. [9] ceterum cum delectis ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes, et ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat; [10] contrahensque suos ex fuga palatos pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter. [11] quem cum incerto [p. 96] vado transiret agmen, fessus metu ac labore miles,9 increpans nomen abominandum fluminis, “iure Acheros vocarisinquit. quod ubi ad aures accidit regis, adiecit extemplo animum fatis suis substititque, dubius an transiret. [12] tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans, indicat Lucanos insidiis quaerere locum. [13] quos10 ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit gladium, et per medium amnem transmittit equum; iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exsul transfigit. [14] lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia. ibi foeda laceratio corporis facta. namque praeciso medio partem Consentiam misere, pars ipsis retenta ad ludibrium. quae cum iaculis saxisque procul incesseretur, [15?] mulier una ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait virum sibi liberosque captos apud hostes esse; sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam. [16] is finis lacerationi fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa, [17] inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem [p. 98] sororemque Olympiadem, quarum mater magni11 Alexandri altera, soror altera fuit. [18] haec de Alexandri Epirensis tristi eventu, quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.

1 A.U.C. 428

2 Stagna Inferna Walters and Conway (Plin., N. H. iv. i. 4, strabo vii. vii. 5): stagna inferna ω edd.

3 ceterum ut ς: ut ceterum ω.

4 A.U.C. 428

5 coloniam ex Lucanis, Sipontum Apulorum, Consentiamque Bruttiorum Weissenborn: coloniam Consentiam (m omits Consentiam) ex Lucanis Sipontumque Bruttiorum (Bruttiorum coloniam 0) ω.

6 ac Terinam Sigonius: acerinam (or -um) ω: acrentinam M.

7 Messapiorum A3ς: massepiorum(-porum = priorum Lω

8 inundatis Madvig: inundates MPT: inundantes ω.

9 A.U.C. 428

10 quos A2 (or A3)ς:: quod ω.

11 A.U.C. 428

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (87 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
    • George W. Mooney, Commentary on Apollonius: Argonautica, 1.8
  • Cross-references to this page (45):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Messapii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Metapontus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Molossis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Olympias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oraculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pandosia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Thesprotius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sipontum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sotimus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Terina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thesprotius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acheron
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acherusia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegyptus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alexander M.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alexander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alexandria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bruttiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cleopatra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consentia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dodonaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epirus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Harper's, Epīrus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´CHERON
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BRU´TTII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CONSE´NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERACLEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAGNA GRAE´CIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), METAPONTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PANDO´SIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PANDO´SIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SIPONTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TERINA
    • Smith's Bio, Aeacides
    • Smith's Bio, Alexander I. or Alexander of Epirus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (31):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: