previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. cum ipsa per se res anceps esset, prout cuiusque ingenium erat atrocius mitiusve suadentibus, [p. 82] tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis1 fecit, magis condicionis in qua natus esset quam praesentis necessitatis memor; [2] qui interrogatus a quodam tristioris sententiae auctore quam poenam meritos Privernates censeret, “eaminquitquam merentur qui se libertate dignos censent.” [3] cuius cum feroci responso infestiores factos videret consul eos qui ante Privernatium causam impugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, “quid si poenaminquitremittimus vobis? [4] qualem nos pacem vobiscum habituros speremus?” “si bonam dederitisinquit, “et fidam et perpetuam; si malam, haud diuturnam.” [5] tum vero minari, nec id ambigue, Privernatem quidam, et illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos; [6?] pars mitior2 senatus ad meliora3 responsum trahere et dicere viri et liberi vocem auditam: an credi posse ullum populum aut hominem denique in ea condicione cuius eum paeniteat diutius quam necesse sit mansurum? [7] ibi pacem esse fidam ubi voluntarii pacati sint, neque eo loco ubi servitutem esse velint, fidem sperandam esse.

[p. 84] [8] in hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit4 animos, identidem ad principes sententiarum consulares, [9?] uti exaudiri posset a pluribus, dicendo eos demum qui nihil praeterquam de libertate cogitent dignos esse qui Romani fiant. [10] itaque et in senatu causam obtinuere, et ex auctoritate patrum latum ad populum est ut Privernatibus civitas daretur.

[11] eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt; bina iugera agri acceperunt.

1 A.U.C. 425

2 mitior duker: melior ω.

3 meliora ω: molliora (with melior instead of mitior) Gronovius, Walters and Conway.

4 A.U.C. 425

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Plautius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Privernates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anxur
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLO´NIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PRIVERNUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARRACI´NA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: