previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit. [2] fuit autem civili maxime bello pugna similis; adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos erat. clipeis antea Romani usi sunt; [3] dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanges similes Macedonicis, hoc postea manipulatim structa acies coepit esse: postremo in plures ordines instruebantur. [4] ordo sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat. Prima acies hastati erant, [5] manipuli quindecim, distantes inter se modicum spatium; manipulus levis vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat; leves autem, qui hastam tantum gaesaque gererent, vocabantur. [6] haec prima frons in acie florem iuvenum pubescentium ad militiam habebat. robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis. [7] hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unus quisque tres partes habebat; [8] earum primam quamque primum pilum vocabant; tribus ex vexillis constabat; vexillum centum octoginta sex homines erant; primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis, secundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium [p. 460] accensos, minimae fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiciebantur.

[9] ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes recipiebant. tum principum pugna erat; [10] hastati sequebantur. triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto, scuta innixa umeris, hastas subrecta cuspide in terra fixas, haud secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes. [11] si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, gradun a prima acie ad triarios sensim referebant. inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, proverbio increbruit. [12] triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, [13] extemplo conpressis ordinibus velut claudebant vias unoque continenti agmine iam nulla spe post relicta in hostem incidebant; id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero, cernebant.

[14] scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum, equitibus in singulas legiones trecenis. alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur, qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instruxerant aciem; [15] nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat. duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant, [16] Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae, [17] Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerant. [18] Romano haud satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem sibi, quem vellet, legeret, qui tutaretur eum ab uno destinato hoste. isque iuvenis in acie oblatus ex centurione Latino victoriam tulit. [p. 461] [19] pugnatum est haud procul radicibus Vesuvii montis, qua via ad Ueserim ferebat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (111 total)
  • Commentary references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (41):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leves
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Manipulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Monomachiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ordinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pedites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phalanx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pilani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pilum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Princeps
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rorarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Subcenturio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Accensi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aciei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antepilani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veseris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vesuvius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vexillarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vexillum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centurio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clipeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clypeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gaesa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hastati
    • Harper's, Clipeus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CLIP´EUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MAJESTAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORDO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SCUTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), STIPENDIA´RII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VESUVIUS MONS
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (49):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: