previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit, neque civibus satis laetus adventus eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris. [2] namque postero die, seu ignari venisse dictatorem, seu, adesset an abesset, parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt. ceterum tantum momenti in uno viro L. Papirio fuit, [3] ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret, debellari eo die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit; [4] ita instruxit aciem, ita loco ac subsidiis, ita omni arte bellica firmavit. cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, inpedita victoria est. plures Samnitium cecidere, plures Romani vulnerati sunt.

sensit peritus dux, quae res victoriae obstaret: [5] temperandum ingenium suum esse et severitatem miscendam comitate. [6] itaque adhibitis legatis ipse circumiens saucios milites, inserens in tentoria caput singulosque, ut sese haberent, rogitans curam eorum nominatim legatis tribunisque et praefectis demandabat. [7] rem per se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori [p. 495] reconciliarentur nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit, quam quod grato animo ea cura accepta est. [8] refecto exercitu cum hoste congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit. [9] incessit deinde, qua duxit praedae spes, victor exercitus perlustravitque hostium agros, nulla arma, nullam vim nec apertam nec ex insidiis expertus. [10] addebat alacritatem, quod dictator praedam omnem edixerat militibus; nec ira magis publica quam privatum compendium in hostem acuebat.

[11] his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus et annuum stipendium darent, [12] cum ire ad senatum iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei virtutique causam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: