previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. eodem anno lectisternium Romae, quinto post conditam urbem, iisdem, quibus ante, placandis habitum est deis. [2] novi deinde consules iussu populi cum misissent, qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam adversus Graecos cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia: [3] Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes; foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. [4] tria oppida in potestatem venerunt, Allifae Callifae Rufrium, aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus. [5] hoc bello tam prospere commisso alteri quoque bello, quo Graeci obsidebantur, iam finis aderat. nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis, [6] quibus hostis territabat patiebantur, et velut capti a suismet ipsi praesidiis indigna iam in liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt patiebantur. [7] itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia ventura, Samnitium plus, quam vellent, intra moenia esse rebantur, Tarentinorum [p. 482] iuventutem, [8] Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, expectabant; postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa. [9] Charilaus et Nymphius principes civitatis communicato inter se consilio partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem. [10] Charilaus fuit, qui ad Publilium Philonem venit et, quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse. [11] eo facto utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide Romana positum esse. sibi privatim nec pacisci quicquam nec petere; publice petere quam pacisci magis, [12] ut, si successisset inceptis, cogitaret populus Romanus potius, cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum. [13] conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam eam partem urbis, quam Samnites insidebant, accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.7
  • Cross-references to this page (25):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lectisternium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nolanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nymphius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Palaepolis.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Palaspolitani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Publilius Philo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Quinctius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rufrium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Allifae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Callifae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Charilaus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Harper's, Pandosia
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALLI´FAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), APU´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´LLIFAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NEA´POLIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), RUFRAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, Charila'us
    • Smith's Bio, Ny'mphius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: