previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. ubi primum in conspectum ventum est et1 arma signaque agnovere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit. [2] nondum erant tam fortes ad sanguinem civilem nec praeter externa noverant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia; [3] —Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, nedum adversus [p. 504] patriam, Corvinus omnes caritate cives, praecipue2 milites, et ante alios suum exercitum, complexus. [4] is ad3 conloquium processit. cognito ei extemplo haud minore4 ab adversariis verecundia quam ab suis silentium datum.

deosinquitimmortales, milites, vestros5 meosque ab urbe proficiscens ita adoravi veniamque supplex poposci ut mihi de vobis concordiae partae gloriam non victoriam darent. [5] satis fuit eritque unde belli decus pariatur: hinc pax petenda est. quod deos immortales inter nuncupanda vota expoposci, eius me compotem voti vos facere potestis, [6?] si meminisse voltis non vos in Samnio nec in Volscis, sed in Romano solo castra habere, si illos colles quos cernitis patriae vestrae esse, si hunc exercitum civium vestrorum, si me consulem vestrum, cuius ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra vi cepistis. [7] ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos. [8] ac si cui genus, si cui sua virtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt, iis6 eram natus, id specimen mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tres et viginti [p. 506] annos natus consul patribus quoque ferox esse non7 solum plebi. [9] quod meum factum dictumve consulis gravius quam tribuni audistis? eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur; ut neque8 in hos meos et patriae meae milites sim mitior9 quam in voshorreo dicerehostes. [10] ergo vos prius in me strinxeritis ferrum quam in vos ego; istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est. [11] inducite in animum quod non induxerunt patres avique vestri, non illi qui in Sacrum montem secesserunt, non hi qui postea Aventinum insederunt. exspectate, [12?] dum vobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obviae ab urbe veniant! tum Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieverunt: vos, Romanus exercitus, ne destiteritis impio bello? [13] T. Quincti, quocumque istic loco seu volens seu invitus constitisti, si dimicandum erit, tum tu in novissimos te recipito; fugeris etiam honestius tergumque civi dederis quam pugnaveris contra patriam. [14] nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. postulate aequa et ferte; quamquam vel iniquis standum est potius quam impias inter nos conseramus manus.”

[p. 508] [15] T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos versus10me quoqueinquit, “milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem. [16] non enim illa modo Volscus aut Samnis sed Romanus verba fecit, vester consul, vester imperator, milites, cuius auspicia pro vobis experti nolite adversus vos velle experiri. [17] qui pugnarent vobiscum infestius, et alios duces senatus habuit: qui maxime vobis, suis militibus, parceret, cui plurimum vos, imperatori vestro, crederetis, eum elegit. [18] pacem etiam qui vincere possunt volunt; quid nos velle oportet? quin omissis ira et spe, [19?] fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?”

1 est et duker: est (wanting in O) ω.

2 A.U.C. 412

3 is ad Madvig: ad ω.

4 minore perizonius: minor ω: minor eius L.

5 vestros H. J. Mueller: uestros publicos ω.

6 iis ς: his U: is ω.

7 A.U.C. 412

8 ut neque ω: neque heusinger.

9 sin mitior Walters and Conway: mitior sim A2ς: mitior ω: militio H.

10 A.U.C. 412

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (43 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Secessio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), IMAGO
    • Smith's Bio, Corvus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (29):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: