Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. neque eo minus principio insequentis anni,1 Q. Servilio Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio
dicitur a M. Pomponio tribuno plebis.
[2]
acerbitas in
dilectu non damno modo civium sed etiam laceratione
corporum lata,2 partim virgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa
erat,
[3]
et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox
cognomenque Imperiosi; grave liberae civitati, ab
ostentatione saevitiae adscitum, quam non magis in
[p. 368]
alienis quam in proximis ac sanguine ipse3 suo4 exerceret.
[4]
criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuvenem, nullius probri compertum, extorrem urbe domo penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastulum dederit,
[5]
ubi summo loco natus dictatorius iuvenis cotidiana miseria disceret vere
imperioso patre se natum esse. at quam ob noxam?
quia infacundior sit et lingua impromptus;
[6]
quod
naturae damnum utrum nutriendum patri, si quicquam in eo humani esset, an castigandum ac vexation e
insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias
minus alere ac fovere si quid ex progenie sua parum
prosperum sit;
[7]
at hercule L. Manlium malum malo
augere filii et tarditatem ingenii insuper premere, et,
si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id exstinguere vita agresti et rustico cultu inter pecudes
habendo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.