previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. et hoc et insequenti anno C.1 Sulpicio Petico2 C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit. [2] eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum [p. 360] exposcendae causa tertio tum post conditam urbem3 lectisternium fuit. [3] et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis ludi quoque scenici, nova res bellicoso populonam circi modo spectaculum fuerat,—inter alia caelestis irae placamina instituti dicuntur; ceterum parva quoque,4 [4?] ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant. [5] imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere; nec absoni a voce motus erant. [6] accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. vernaculis artificibus, quia ister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum; qui non, sicut ante, [7?] fescennino versu similem incompositum5 temere ac rudem alternis iaciebant, sed impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant. [p. 362] livius post aliquot annis, [8] qui ab saturis ausus6 est7 primus argumento fabulam serere, idem scilicetid quod omnes tum erantsuorum carminum actor, dicitur, [9?] cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat. [10] inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque8 tantum ipsorum voci relicta. [11] postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit; unde exorta quae exodia9 postea appellata consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt; [12] quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus nec ab histrionibus pollui passa est; eo institutum manet ut actores Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant. [13] inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda visa est, ut appareret quam ab [p. 364] sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem10 insaniam venerit.

1 C. Glareanus, Sigonius (Diod. xv. xcv. 1 and Cassiod., cf. C.I.L: 12, p. 126 and chap. xvii. § 13): T. ω: L. L?: omitted by A.

2 A.U.C. 390

3 A.U.C. 390

4 parva quoque ω: parua haec quoque eussner: parva ea quoque Madvig (which would require—as Walters and Conway note—the deletion of ea before ipsa).

5 incompositum ω: compositum Sigonius, Karsten.

6 ausus ω: aversus ausus cornelissen.

7 A.U.C. 390

8 diverbiaque ς: deuerbiaque (deuerbia quae M: deuerbi atque B) ω.

9 unde exorta quae exodia alschefski: unde exodia quae (or que) exordia MA2ς: quae (orque) exordia HTDLAR: quae (orque) unde exodia PBO?: quae inde exodia Fς: quae exodia T1 (or T2)D3: unde exodia Conway.

10 A.U.C. 390

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (92 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (40):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (41):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: