previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [p. 6013]iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Ualerius ad Satricum profecti, quo non Uolscorum modo iuuentutem Antiates ex noua subole lectam sed ingentem Latinorum Hernicorumque <uim> conciuerant ex integerrimis diutina pace populis. itaque nouus hostis ueteri adiunctus commouit animos militis Romani. [2] quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiauerunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin uoces quoque auditas cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem tantam multitudinem, [3] nedum armatam, sustineri posse, in equum insilit et ante signa obuersus in aciem ordines interequitans: 'quae tristitia, milites, haec, quae insolita cunctatio est? hostem an me an uos ignoratis? hostis est quid aliud quam perpetua materia uirtutis gloriaeque uestrae? [4] uos contra me duce, ut Falerios Ueiosque captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam, modo trigeminae uictoriae triplicem triumphum ex his ipsis Uolscis et Aequis et ex Etruria egistis. [5] an me, quod non dictator uobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem? neque ego maxima imperia in uos desidero, et uos in me nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit. [6] [p. 6014]iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc bellum adferamus quae in priora attulimus, eundem euentum belli exspectemus. simul concurreritis, quod quisque didicit ac consueuit faciet: uos uincetis, illi fugient.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (11 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.7
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Furius Camillus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hernici
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iustitium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSTI´TIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: