previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. his utrimque animis ad Alliam uentum est. dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique, 'uidesne tu' inquit, 'A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad Alliam constitisse? nec illis di immortales certioris quicquam fiduciae maiorisue quod sit auxilii dederint. [2] [p. 6047]at tu, fretus armis animisque, concitatis equis inuade mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa. adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas simul uobis uiolatis nobisque per uestrum numen deceptis.' non equitem, non peditem sustinuere Praenestini. [3] primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt dein, postquam nullo loco constabat acies, terga uertunt consternatique et praeter castra etiam sua pauore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt quam in conspectu Praeneste fuit. [4] ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt, ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur. [5] sed postquam direptis ad Alliam castris uictor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum; et uix moenia tuta rati oppido se Praeneste includunt. [6] octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum. ad ea circumlatum bellum deincepsque haud magno certamine captis Uelitras exercitus ductus; eae quoque expugnatae. [7] tum ad caput belli Praeneste uentum. [8] id non ui sed per deditionem receptum est. T. Quinctius, semel acie uictor, binis castris hostium, nouem oppidis ui captis, Praeneste in deditionem accepto Romam reuertit triumphansque signum Praeneste deuectum Iouis Imperatoris in Capitolium tulit. [9] dedicatum est inter cellam Iouis ac Mineruae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit: 'Iuppiter atque diui omnes hoc dederunt [10] ut T. Quinctius dictator oppida nouem caperet'. die uicesimo quam creatus erat dictatura se abdicauit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (18 total)
  • Cross-references to this page (14):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: