previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. "quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius quam virtute petere honores malunt. [2] est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis et serva pro liberis faciat. [3] omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis: quis est hodie in civitate tam humilis cui non via ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat? si quidem nos ne cum volueritis quidem creare interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit.

[4] “de indignitate satis dictum est. at enim1 dignitas ad homines pertinet. quid de religionibus atque auspiciis, quae propria deorum immortalium contemptio atque iniuria est, loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace [p. 344] domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret?2 [5] penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur; [6] nobis adeo propria sunt auspicia ut non solum quos populus creat patricios magistratus non aliter quam auspicato creet, sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus et privatim3 auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent. [7] quid igitur aliud quam tollit ex civitate auspicia qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert? [8] eludant nunc licet religiones, 'quid enim esse, si pulli non pascantur,4 si ex cavea tardius exierint, si occecinerit5 avis?' parva sunt haec; sed parva ista non contemnendo maiores vestri maximam hanc rem fecerunt; [9] nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. volgo ergo pontifices augures sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem Dialem, dummodo homo sit, imponamus tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam [p. 346] quibus nefas est; [10] non leges auspicato ferantur, non6 magistratus creentur, nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant. [11] tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem venit altera lege solitudines vastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari cum qua omnis humana societas tollitur? [12] omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis deos velim fortunare.7

1 at enim Madvig: etenim ω.

2 A.U.C. 386

3 privatim ω: privati Crévier.

4 esse—pascantur Madvig: est—pascentur ω.

5 si occecinerit PFBTL: si occinerit U: si occecinerint H: si hoc cecinerit DA: hoc cecinerit O: omitted by M (which has exierit auis).

6 A.U.C. 386

7 velim fortunare ς: uel infortunare ω: velinfortunare PFT.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (56 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magistratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patricii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebeii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pulli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Auspicato
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Auspicium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caerimoniarum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Claudia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Curia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dialis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Interrex
    • Harper's, Augur
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), APEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUCTOR´ITAS PATRUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INTERREX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PATRI´CII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX SACRO´RUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: